10.1:192 Vitiosa quidem et reprehensione digna fuit illa infirmitas, sed quam ad tempus tolerabilem fuisse Paulus docet (Rom. 14, v. 1 ete): quia minime propositum illis erat, Christo quidquam detrahere: sed durum erat et asperum, protinus discedere a consuetudine diu recepta. Iam quum de caeremoniis legalibus agitur, prudenter adhibendum est discrimen inter sacrificia ex quibus petenda erat expiatio, et alia exercitia, quorum liberior fuit usus: sicuti hodie a frivolis quibusdam et leviculis caeremoniis longe distant aliae, in quibus apparet manifesta et crassa impietas. Nam in pacificis et similibus primas olim tenuit gratiarum actio. Ut demus, Christo adhuc incognito, licitum figurae usum fuisse, vel non satis perspicue cognito, excusabilem: non ideo fidelibus ad Christum conversis fas fuisset oblato sacrificio se expiare, aut voto eucharistico (nec eo simpliciter ad testandam pietatem, sed praecipue caritatis- respectu, et purgandae calumniae perniciosissimae causa) defungi, ut Paulo accidit autore Iacobo Ierosolymis. Interea semper illud tenendum est, non eodem esse gradu ritus, qui puri ab initio, postea veritatis sole adveniente obscurati et plane aboliti sunt, uti christianismus ita iudaismo successit, vel qui ab usu degenerarunt in vitium, ut idem iudaismus superstitiose et literaliter a Iudaeis usurpabatur iam olim, et superstitiones meras, quae autore diabolo ad vitiandum Dei cultum fabricatae sint. Nam si quis legis ablutiones cum lustrali papistarum aqua comparet, gravem Deo faciet iniuriam, qui veterem populum utiliter signo illo exercuit, quum hac foetida ablutione, baptismum iterando, quodammodo deleverit mendacii pater. Vale optime et carissime frater. Nam epistolam hanc abrumpere me cogunt aliae scriptiones. Dominus vos omnes protegat umbra sua, gubernet spiritu suo, virtute fulciat. 21. die Iunii 1558.