9:191 191 ULTIMA ADM0NIT10 192 nomen, centies occurrit verbum substantivum, nusquam vox symboli aut figurae: cur nunc non eadem erit spiritui sancto libertas? nisi forte Magdeburgensium imperio cogetur linguam mutare. Pergunt tamen adhuc decimo octavo loco, apostolos subiicere suis legibus. Si in ipsa, inquiunt, narratione nihil audebant mutilare apostoli, eo quod testibus non licet quidquam demere vel adiicere, saltem alibi debebant veram sententiam patefacere Sed quid si apud dociles satis patefacta est his verbis veritas? Quis enim in sacramentis omnibus dubitet ab externo et terrestri signo ad rem coelestem assurgere? Columbam audio vocari spiritum sanctum: non litigo cum evangelista quod non mihi figurae nomen exprimat, quia expensa analogia inter signum et rem signatam tollitur omnis ambiguitas. Ita in Christi verbis quid postulet sacramenti natura [pag. 149] expendens, quamvis certo statuam vere impleri quod verba sonant, figuram tamen qua fidei meae infirmitatem adiuvare voluit Christus, non repudio. Ita a pane et calice ad carnem et sanguinem opportunus fit transitus: neque hoc modo occultatur Christi doctrina, cuius illustrandae studium si vigeret apud Magdeburgenses, sicuti simulant, non tam praepostere involverent ac miscerent quae distincta plenam lucem afferunt. Panem volunt substantialiter esse corpus: nos symbolum esse docemus, cui annexa est vera rei exhibitio, quia non fallaciter carnem suam nobis cibum esse figurat Dominus: sed oculis ostendit quod vere intus spiritus sui virtute praestat. Quam simplicem doctrinam frustra foedare verborum portentis conantur Magdeburgenses, dum inepte scurrando fictitium verbum Figurisandi nobis tribuunt. Potius debebant ipsi, dum Paulum referunt tam de elementis quam de corpore et [pag. 150] sanguine Domini loqui, attentius expendere quem locum obtineant elementa. Nisi enim symbola, et figurae, et signa, et typi rerum spiritualium censeantur, non modo ludicra, sed absurda erit actio. Decimum nonum fundamentum per me intactum manet. Quis enim neget verum commendari Christi corpus a Paulo? Sicuti non fallax, vel imaginarium, vel umbratile nobis in coena dari sentio: sed naturale illud cuius sacrificio in cruce expiata sunt peccata. Cui si nihilo magis convenit ubiquitas, quam soli densitas opaca, vel terrestre pondus, sequitur Magdeburgensium commento nos a vero Christi corpore ad spectrum nescio quod traduci. Frustra enim clamant, verum Christi corpus, quod ipsi falsificant. Porro quod sacrilegium exprobrat Paulus indigne manducantibus Christi panem, quia non diiudicant corpus Domini, frigide et inscite inde colligitur, sub pane latere carnis substatiam. Neque enim si dentibus terendum non [pag. 151]