55:191 191 EPIST. AD HEBRAEOS 192 doctrinis: nec aliud esse cavendi remedium, quam ut pura Christi cognitione munita sit. Bonum enim gratia. Nunc a generali principio ad speciem descendit. Nimirum familiaris, ut notum est, Iudaeis superstitio erat in habendo ciborum delectu, quae multis rixis ac dissidiis occasionem praebebat. Erat autem haec una ex peregrinis doctrinis: quia oriebatur ex ignorantia Christi. Ergo postquam fidem nostram in Christo fundavit, ciborum observationem ad summam salutis veramque sanctitatem pertinere negat. Quum cibis opponit gratiam, non dubito quin spiritualem Dei cultum et regenerationem intelligat hoc nomine. Cordis confirmationem ponit, alludens ad verbum circumferendi: ac si diceret, spiritualis Dei gratia vere nos stabiliet, non ciborum observatio. Quod sequitur, nihil profuisse cibos iis qui in i l l i s versati sunt: incertum est ad quos referat. Nam certe patribus, qui sub lege vixerunt, utilis fuit paedagogia, cuius pars erat ciborum discrimen. Videtur ergo hoo potius de superstitiosis intelligi, qui revelato evangelio perperam adhuc in veteribus caeremoniis haerebant. Quamquam si de patribus dextere exponas, nihil erit absurdi. Profuit quidem illis, impositum a Domino iugum subire, et se obedienter continere sub communi piorum et totius ecclesiae disciplina: verum apostolus significat, per se nihil valuisse ciborum abstinentiam. Et certe nihili reputanda est, nisi quatenus rudimentum fuit, quo tempore similes pueris erant filii Dei quoad externum regimen. Versari1) in cibis, capitur pro habere illorum rationem, ut discrimen sit inter mundum et immundum. Caeterum quod de cibis tradit, licebit ad alios legis ritus extendere. 10. Habemus altare, de quo edendi non habent potestatem qui tabernaculo serviunt ll. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per sacerdotem, eorum corpora cremantur extra castra. 12. Quare et Iesus, ut sanctificaret per proprium sanguinem populum, extra portam passus est. 13. Proinde exeamus ad eum extra castra, probrum eius ferentes. 14. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. 15. Per ipsum ergo offeramus semper hostiam laudis Deo, hoc est, fructum labiorum confitentium nomini eius. 10. Habemus altare. Elegans est anagoge a veteri legis ritu ad praesentem ecclesiae statum. Solenne erat sacrificii genus, cuius mentio fit Levitici 16, unde nulla portio ad sacerdotes et levitas redibat. Hoc nunc impletum fuisse in Christo concinna allusione docet, quoniam hac lege immolatus fuit, ut eo non vescantur qui tabernaculo ministrant. *) Ambulare.