50:191 191 EPIST. PAULI AD GALATAS 192 tietur, hoc accidisse priusquam pronuntiassent apostoli, non exhibendam esse gentibus molestiam de caeremoniis. Neque enim veritus fuisset Petrus Iacobum offendere, vel ab eo missos: quum ea definitio fuisset ex illius sententia. Porro iam longius provehitur Paulus, quod evangelium suum asseruerit adversus Petri simulationem. Initio dixit evangelii sui certitudinem a Petro et apostolis minime pendere, ut eorum arbitrio staret vel caderet. Secundo, dixit approbatum fuisse ab omnibus sine ulla exceptione vel contradictione : maxime vero ab iis, qui prima stenebant omnium consensu. Nunc (ut dixi) altius conscendit, Petrum abs se reprehensum fuisse, quia in contrariam partem inclinaret: qua etiam occasione in ipsam tractationem causae ingreditur. Hinc vero apparet quam firma fuerit doctrina, cuius non modo voluntariam subscriptionem obtinuerit: sed quam constanter asseruerit adversus Petrum, et in certamine fuerit superior. Quid iam ergo amplius dubitationis restat, quin pro certa et invicta veritate recipiatur: 3imul illa calumnia depulsa est, Paulum vulgarem esse discipulum, procul distantem a gradu apostolatus. Ista enim reprehensio signum est aequalitatis. Fateor quidem summos ab infimis iure reprehendi. Itaque non sequitur, eos, qui quempiam reprehendunt, protinus esse pares. Nam libertas haec minoribus erga maiores permittitur a Deo. Sed qualitas reprehensionis hic notanda est. Neque enim simpliciter Paulus reprehendebat Petrum, ut christianus christianum: sed id faciebat ex officio, ut vulgo loquuntur: hoc est, pro iure apostolicae personae, quam sustinebat. Atque hic altero fulmine prosternitur romanus papatus. Praesertim vero coarguitur illa impudentia, quod romanus Antichristus immunem se iactat a reddenda ratione, et quod universae ecclesiae iudicio se eximit. Hic unus homo non temere, non illicita audacia, sed pro concessa sibi a Deo potestate, Petrum coram tota ecclesia castigat : et Petrus obedienter correctioni se submittit. Imo tota disputatio duorum istorum capitum nihil aliud fuit quam aperta eversio tyrannici illius primatus, quem iure divino fundatum garriunt Romanenses. Atqui si Deum volunt habere eius autorem, necesse est ut novam scripturam fabricent. Quod si professum hostem habere ipsum nolunt: necesse est duo haec capita ex scriptura sacra expungant. Quod reprehensione dignus. Graecum participium reprehensum significat : sed mihi non est ambiguum quin vice nominis positum sit, pro eo qui iustam reprehensionem meretur. Nam quod Chrysostomus interpretatur, prius ab aliis ortam fuisse querimoniam et accusationem, frigidum sane est. Est autem Graecis usitatum, participas dare nominum significationem : quod huic loco quadrare nemo non videt.