20:191 191 EPISTOLAE 4046.4047 192 nos scripsi probare conatur, dico eum sinistre interpretari scripta mea, et ex eis illa velle elicere quae mihi nunquam venerunt in mentem et hoc publico scripto probare sum paratus. Tertium crimen est quod ego sim omnium facinorosorum, haereticorum, adulterorum, furum, homicidarum patronus, et quod eos tutos ab accusatoribus et iudicibus praestare velim, et quod nolim magistratum ullo modo sese negotiis religionis immiscere. Et de hoc crimine idem quod de superioribus respondeo, videlicet falsissimum esse, et ut id probet accusator postulo. Ego vero me contrarium probaturum esse etiam ex scriptis meis spondeo. Omnino si sit opus testibus fide dignis, planum faciam, quosdam qui de magistratu sinistre sentiebant fuisse ab eo errore opera mea revocatos. Nam de magistratu omnino idem et semper sensi et sentio quod in sacris literis et in Basiliensi confessione habetur, videlicet: Es JiaU Gott der Oberkeit seiner JDienerin das Schweert und hosten usserlichen Gewatt zeschirm den guoten, Baach und Straf der bosen hefolhen. Atque illud addo, eam durare oportere etiam tempore novi Testamenti, quamdiu erunt facinorosi homines qui sunt puniendi, et qui ei potestati resistit is Dei ordinationi resistit. Quartum crimen est quod Castellio sit papista et blasphemus in Dei gratiam. Et ad hoc crimen respondeo idem quod ad superiora, videlicet falsum esse neque id ullum unquam mortalium esse probaturum. Nam tantum abest ut sim papista ut a magnis viris non semel, magna mercede proposita, et iam pridem et non ita pridem sollicitatum ut ad ipsos migrarem recusarim. Quod vero in Dei gratiam blasphemum esse me dicit, hoc quoque non minus quam illud falsum. Nam nos gratuito Dei beneficio per fidem in Christum iustificari et servari semper et credidi et docui, et hoc etiam scripta mea palam testantur. Quintum crimen, quod Castellio sit Academicus et quod habeat spiritum Anabaptisticum. Academici erant philosophi quidam qui nihil sciri posse dicebant ideoque nihil affirmabant. Ab hoc crimine ipsemet Beza in hoc libro me maxime vindicat: ideo enim in me in toto libro invehitur quia multa affirmem quae ipse a me affirmari indignatur. Quod vero de spiritu Anabaptistico scribit, qualem spiritum habeant, aut quid de Dei verbo sentiant aut scribant Anabaptistae ipsi viderint. Quid ego sentiam aut scripserim libenter fatebor. Ego et scripsi et nunc scribo et sentio, controversias quae sunt inter theologos de religione non posse ex scriptura, nisi simul adsit tum Christi spiritus qui mentes aperiat, tum caritas, componi. Atque illud addo, nisi operam dederimus ut caritatem habeamus, futurum esse ut quanto plus literae habebimus tanto minus spiritus habeamus, tantoque magis