15:191 191 EPISTOLAE 1986-1989 192 tmrgensis pastoris respondere. Non credis ut sub hac herba lateant multi serpentes. Dominus faxit, ut tandem debellatis tot monstris sectarum et confusanearum opinionum de non levibus articulis, idem ore, corde et calamo sentiamus. *) 1987. BERTLINUS ¡ì) BULLINGERO. Gratias agit ei de nupera eius epistola, laudat Turkensium scripta contra Lutherum et Lutherolatras, gaudet et Calvinum in arenam descendere, et petit ut sibi communicentur quae de eadem re nuper apud Anglos tractata dicuntur. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 117¡í olim Scrin. C. Epp. Tom. I. fol. 401. . Simler Vol. 82.) Vere pio et ad regnum Dei docto Heinricho Bullingero ecclesiae Tigurinae episcopo fideli domino et amico suo in Christo observando et colendo. S. D. Quod tam multis et exacte de Bibliotheca Gesneri2) ad me perscripseris, Bullinger e doctissime idem humanissime, maximas habeo et ago gratias, quod in tantilla re tanta diligentia mihi pauperculo, veteri tamen amiculo, inservieris. Sed video omnibus te debitorem constituis Graecis et Barbaris, doctis, indoctis, amicis, inimicis. Quod ut omnes hactenus a te editae testantur lucubrationes, potissimum vero et firmissime confirmat responsum vestrum ad postremam M. Lutheri confessionem datum, 3) quo sanctam doctrinam, pietatem, modestiam vestram omnibus pie doctis et Christi cultoribus, imo orbi christiano, si velit audire, comprobastis clarissime, utut malesani quidam Lutherozelatores, sed magis Lutherolatrae diversum canant, et furiosi clament, plus satis carnaliter etiamnum pro carnali illa Christi in coena praesentia pugnantes, etiam ad hanc propugnaculam carnale brachium incitant, adeoque exsilio, caede, sanguine plus satis sanguinolenter vindi- 1986. 1) Cf* omnino N. 1965 et quae ibi annotavimus. Caeterum hic Negelinus cum Bernensi consule minime confundendus est. Hic noster Tubingae sedebat. 1987.1) Olim ab Imperatore propter Interim Memminga expulsus cum Magno Michaele et Io. Klebero> a. demum 1553 redierat Obiit a. 1562. {Schelhorn Ref. Hist v. Memmingen p. 242. 253. Idem, Amoen. Ut V. 221.) 2) Bibliotheca universalis s. Catalogus omnium scriptorum completissimus m tribus linguis. Tur. 1545 fol 3) mense Martio 1545.