10.1:191 CONSILIA. papales caeremonias latum discrimen. Nam quum illi ab origine sua puri sanctique fuerint, has constat Satanae artificio fabricatas esse ad exstinguendam Christi lucem. Unde colligere promptum est, a suo principio vitiosas esse. Itaque legis abrogatio dextre intelligi debet: quia fidelibus Christi servis templum, et ritus per se medios et indifferentes non ante deserere necesse fuit, quam partibus suis defuncti essent in promulgando evangelio. Interea certum est, quoties in templum venerunt, habitam ab illis fuisse rationem infirmae plebis: sicuti quocunque venissent, solenne fuit adire synagogas, non orandi causa, licet interpositae quoque fuerint preces; sed quia illic maior erat frequentia hominum, et animi ad discendum melius praeparati, ut docendo prodessent. Quod obiicitur: Nisi in nomine Messiae orarent, perversas fuisse eorum preces, respondeo, ut erant a patribus instituti, in nomine Messiae licet incogniti orasse. Et certe effectu ipso patuit, quum tam facile et alacri animi promptitudine ad Christum transierint permulti, occultum in illis fuisse pietatis semen. Et probabile est, fidem a Paulo (2. Tim. 1, 5) laudari in matre Timothei Eunicha, et avia Loide, antequam evangelio imbutae essent, ut bonae illius radicis fructus fuerit ad Christum conversio. Umbras legis non simpliciter concedo veritati fuisse contrarias, nisi quatenus perperam a superstitiosis et praefractis Christo vel permixtae vel oppositae fuerunt. Qui vero more patrio sacrificabant Iudaei ante acceptam evangelii lucem, socii piorum omnium fuerunt in legitimo Dei cultu: quia fixum illud manere debet, figuras legales veteri populo datas esse, donec illucesceret Christus : quod paulatim factum est. Adde quod plerique gustatis evangelii rudimentis, utcunque non aliunde iustitiam peterent quam a Christo, et in eius sacrificio locarent spem salutis: non tamen eo usque statim progressos liquet, ut omni dubitatione se eximerent.