9:190 tam pretioso et arduo pignore. Ut haec omnia concedam, manet tamen integra doctrina quam oppugnant. Neque [pag. 145] enim nobis communicari Christi carnem et sanguinem negamus: tantum definimus modum, ne vel coelesti Christi gloriae quidquam deroget carnalis manducatio, vel naturae humanae veritatem evertat. Istis autem hominibus nihil sufficit, nisi ore voretur, quod non nisi fidei virtute recipitur. Huc tendit miraculosum et arduum illud nescio quid, ne vel fidei, vel arcanae spiritus operationi locum relinquant. Facile autem concidit et per se effluit magniloquentia quam decimo sexto capite crepant. Evangelistas et apostolos praefantur fide dignissimos esse testes, ac testimonium habere quod ex spiritu sancto loquuti sint, et non errent. Quid tandem ex tam largo hiatu proferunt? Dicunt omnes: hoc est corpus meum. Demonstrant panem et calicem, et utuntur verbo substantivo. Atqui de eo nulla controversia est. Hoc modo videndum est, quando sacramentum instituit [pag. 146] Christus, an nobis interpretandi causa dicere non liceat, panem sacramentaliter esse corpus. Certum quidem est aliter ac diverso sensu Christum dici Dei filium, quam panis dicitur corpus: quia ubi suos clamores detonuerint, panem cogentur fateri symbolum esse rei quam figurat. Porro quantopere fascinati sint suo commento, hinc apparet, quod testamentum in sanguine tantundem illis valet, ac sanguis calice inclusus. Idem argumentum retexunt decimo septimo capite. Tantos ac tam probatos testes nobis opponunt. Quasi vero vel tantillum ex eorum autoritate diminuat nostra interpretatio. Si umbrae, inquiunt, symbola et figurae rerum absentium essent panis et vinum, nonne evangelistae saltem ex uno Est fecissent unum Significat? nonne spiritus sanctus rector cordium et linguarum alicubi unam voculam symboli [pag. 147] aut figurae suggessisset? Siquidem debuit suggerere omnia quae Christus docuit. Respondeo, nimis eos morose superbeque facere, qui verba spiritui sancto dictare audent. Passim usitata est loquendi ratio quoties de sacramentis agitur, ut signum accipiat rei signatae nomen: nec minus olim dictus est Deus habitare inter Cherubim, et Moses asseruit Deum in sanctuario praesentem esse, agnum esse pascha, circumcisionem esse foedus, sacrificia esse expiationes pro peccatis, quam panis et calix vocantur caro et sanguis Christi. In his omnibus loquendi formis nulla est vel obscuritas, vel asperitas: nisi quod nimis fastidiose respuunt Magdeburgenses quidquid non dicitur ex eorum praescripto. Saepius de circumcisione dicitur: Hoc est foedus meum, quam de pane: Hoc est corpus meum. Dum metonymice in veteribus sacramentis transfertur [pag. 148] ad signum rei signatae