52:190 quutiones, ut nos regno Dei dignos faciant. Neque hic Paulus disputat de causa dignitatis, sed tantum sumit communem scripturae doctrinam, quod Deus abolet in nobis quae mundi sunt, ut meliorem in nobis vitam instauret. Deinde quod pretium vitae aeternae per afflictiones nobis ostendit. Denique modum simpliciter designat quo aptantur et quasi expoliuntur fideles sub Dei incude: quia per afflictiones mundo renuntiare, et ad coeleste Dei regnum tendere docentur. Deinde confirmantur in spe aeternae vitae, dum pro ea militat. Nam hic est ingressus de quo concionatus est suis discipulus Christus. (Luc. 9, 23.) 6. Beddere afflictionem. Iam diximus cur Dei ultionem adversus reprobos attingat: ut scilicet discamus recumbere in exspectationem futuri iudicii, quia Deus malos nondum ulciscitur, quos tamen scelerum poenas dare necesse est. Simul tamen intelligunt fideles, non esse causam cur momentanae et fluxae impiorum felicitati invideant, quae paulo post in horrendum exitium mutanda est. Quod subiicit de piorum r e l a x a t i o n e , convenit cum illa Petri sententia, ubi diem ultimi iudicii diem refrigerii vocat (Act. 3, 20). In hac tamen bonorum et malorum declaratione clarius exprimere voluit quam iniqua et praepostera esset mundi gubernatio, nisi Deus poenas et praemia in aliud iudicium differret. Nam hoc modo mortuum esset Dei nomen. Itaque eum officio suo virtuteque spoliant quicunque non intenti sunt ad hanc, de qua Paulus loquitur, iustitiam. Addit, nobiscum, ut fidem doctrinae ex fidei suae sensu conciliet. Ostendit enim se non philosophari de rebus ignotis, dum in eadem causa et in eodem ordine se cum illis locat. Scimus autem quanto plus autoritatis mereantur qui et longo usu exercitati sunt in iis quae docent, nec quidquam postulant ab aliis nisi quod parati sunt ipsi praestare. Non ergo in umbra praecipit Paulus qualiter sub sole pugnare debeant Thessalonicenses : sed strenue pugnans ad eandem ipsos militiam hortatur. quum manifestabitur Dominus Iesus e coelo cum angelis potentiae suae 8. in igne flammantis qui ultionem infliget iis qui non noverunt Deum, et non obediunt evangelio Domini nostri Iesu Christi: 9. qui poenam dabunt interitum aeternum a facie Domini et a gloria potentiae ipsius, 10. quum venerit ut sanctificetur in sanctis suis, et admirabilis reddatur in omnibus qui credunt (quia fides habita sit testimonio nostro erga vos) in illa die. Quum manifestabitur. Proximae sententia confirmatio. Nam quum unum sit hoc ex fidei nostrae capitibus, venturum e coelo Christum, nec frustra