30:190 videmus, testimonium ipsius clementiae et mansuetudinis habemus : quae tamen gravitate poenae compensetur in eos qui patientiam ipsius novis peccatis provocarint. Cuiusmodi exemplum hic populus nobis praebet adversus quem Philistaeos rebellasse, et bellum renovasse conspicimus: et castra fuisse metatos in media tribu Iudae conspicimus. Interim tamen omnis hic apparatus videtur Davidem adiuvare, et rebus ipsius magnum pondus adferre: quandoquidem adversus Goliathum immanem illum gigantem ultro praelium solus aggreditur. Sed quam impari certamine! Nae veluti si musca elephantum, vel formica taurum vel aliquam similem feram lacesseret. Quis ergo vel mente cogitaret Davidem hac via perventurum ad summam dignitatem? Sed Deus ita solet opera sua perficere modis admirandis et nobis ineomprehensibilibus: itaque quem vult attollere, deprimit: et quem vivificare, occidit, ut sacram scripturam passim loqui videmus. Atque ita fiunt eius opera notiora, quae alioquin parvi facerent homines, si modo quodam ordinario et via generali quadam operaretur: ac proinde autor non agnosceretur, neque ipsi gloria debita tribueretur, sed fortunae potius adscriberentur. Sane quum ex arbitrio nostro res succedunt, certum est, nos non ad Deum usque assurgere ut autorem laudemus ; neque tam alte oculos attollere ut eius virtutem, quae tamen in illis sese patefacit, apprehendamus: quamobrem oportet Deum contra nostri iudicii et rationis sensum operari, ut eius manum agnoscamus. Exempli gratia, si David in regiam dignitatem admissus fuisset nunquam debellato Goliatho, Dei gratia longe fuisset obscurior. Sed quum certamen illud impar aggressum, et velut in immensam abyssum immersum, Deus facit emergere, et victoriam insignem ipsi de hoste concedit : quum, inquam, gigas, et quidem sic omnibus armis instructus, et in re militari exercitatus, ut rupes quaedam aut propugnaculum videretur, a Davide superatur, et eo iuvene, et inermi, nisi quod aliquot lapillis in pera pastorali sumptis, funda turrem illam et propupnaculum evertere conatus est. Nam ipsius gigantis staturam et armaturam attendite, erat altitudinis sex cubitorum et palmi : Et cassis aerea super caput eius: et lorica squamata induebatur. JEt ocreas aereas habebat in cruribus: et clypeus aereus tegebat humeros eius. Quibus vero contra munitus armis erat David? Nae, nudus et inermis adversum tam bene armatum gigantem progreditur, exceptis paucis lapillis et funda. Quae quidem profecto nugae potius quam serium certamen videri possent. Sed hinc maior oritur occasio divinae virtutis et potentiae praedicandae: et praeparatio quaedam seu proludium ad Davidem celebriorem faciendum, donec in regni possessionem venisset: quae tamen non humano iudicio conti-