20:190 4046. CASTELLIO SENATUI BASILEENSI. Apologia contra calumnias Bezae et Calvini. (Ex Archivis civicis Basil. Eel. Schr. St. 75 B. N. % Edidit Maehly p. 104.) *) Consuli et Senatui Basiliensi, Dominis suis clementissimis et colendis Sebastianus Castellio salutem in Domino. Est mihi, mei clementissimi Domini, a Magnifico D. Rectore et caeteris ecclesiae doctoribus et pastoribus demonstratum, quemadmodum vobis, clementissimi mei Domini, scriptae fuerint literae in quibus ego gravissime accusarer: cuius accusationis partes essent duae: Una ex libro Theodori Berne sumpta, altera super mea translatione Dialogorum Bernhardini Ochini, Ac mihi postulanti recitata est pars illa literarum in qua ego accusabar, et super ea interrogatus sum quid responderem. .Respondi, petere me ut, si fieri posset, mihi daretur eius partis exemplar ut scripto accusatus scripto responderem. Quod quum sibi nisi vestro permissu licere negassent, et alioquin putarent posse me ad ipsas criminationes quae in illis literis allegarentur respondere, sic facere statui et notatis ex illis literis numeris paginarum in quibus in libro Bezae accusor vobis adversus illas accusat oris mei criminationes, quantum eas recordari et comprehendere possum, hic paucis respondeo, paratus et caeteras eiusdem criminationes etiam publico scripto (sicuti publicis scriptis ab eo sum accusatus) diluere. Quaeso vos, clementissimi Domini mei, ut me causam dicentem eo animo audire dignemini quo animo se quisque vestrum in simili casu vellet audiri. Primum crimen est quod sim Libertinus. A quo crimine ego me tam procul abesse quam procul coelum a terra distat constantissime affirmo, et innocentiae meae testes omnia scripta, dicta recte intellecta, et facta mea allego. Itaque ante omnia crimen hoc ut accusator meus probet peto: aut si non probat eum calumniatorem esse dico, et insuper, si insontem accusasse non est ei religio, ipsummet Libertinorum haeresi affinem esse affirmo. Secundum crimen est quod sim Pelagianus et quod gratiam Dei et peccatum originis negaverim. Ad quod crimen ego idem quod ad primum respondeo, et ut hoc quoque probet accusator postulo. Nam quod ad Bezae scriptum attinet, in quo hoc ex eis quae ego in septimum caput ep. ad Roma- 4046.1) Cf Trechsel I. 214. Mahly p. 73.