15:190 naturae quodam instinctu exosum habetur mentibus ingenuis. Sed deteget aliquando hanc satanicam pravitatem Dominus Iesus, et ut hactenus reprimet fraudulenta consilia. Caeterum de annotationibus Castalionis in epist, ad Rom. cap. 9 ex praesentium latore omnia cognosces,4) et si quae sunt quae de rebus Germanicis cupis cognoscere. Nam apud nos novi nihil est, nisi quod attrito Marchione Alberto episcopi cristas tollunt cum suo Iove Henrkho Brunsvicense,5) qui principibus nobis vicinis aliquot motus dedisset, nisi Caesaris autoritate ad eius necessarios usus fuisset in Germaniam inferiorem revocatus. Sic nos pergit hortari ad poenitentiam Dominus Deus, quem pro te tuisque non desinam serio precari. Vale in Christo Iesu. Basileae, 14. Iulii. Anno 1554. Salutant te tuosque collegas mei symmystae.8) 1986. FRECHTUS NEGELINO. Suherus nunciat controversiam sacramentariam a Calvino et Bullingero renovatum iri. (Ex autographo Arch. Thoman. Argent. Epp. Vol. 5, fol. 33 . Simler Vol. 82.) Dolet vehementer quod superioribus diebus ex Basilea doctissimus D. Suizerus ad me scripsit, se olfacere, D. Calvinum et Bullingerum sopitum incendium sacramentarium reaccensuros. Volunt enim docto et pio scripto Ioachimi Westphali Ham- 4) Fusslinus (p. 61) autor est has Annotationes a. 1553 scriptas fuisse, verum a senatu rogantibus ministris Basileensibus suppressas; postea vero, quum alibi gallice prodierint etiam latine editas esse. Maehly (p. 37) de annott. in 1 Cor. 9 ex Bibliis Castalionis exsulare iussis fabulatur. Scias neque in gallicis neque in latinis eius bibliis ullas in Bom. 9 annotationes occurrere. Haag III. 367 hunc titulum habet: Dialogi Seb. Cast. IV. Eiusdem opuscula quaedam ete. Goudat 1613. In quo libro illae Annott. adsunt: Aucun bibliographe a notre connaissance n'indique une edition plus ancienne de ces Notes, qui doivent cependant avoir ete publiees avant leur condamnation. Quod quidem non omnino necessarium erat; verum unde Goudenses habuissent, nisi iam antea impressae exstitissent? Praeter Goudensem ed. habet etiam Bunemann in Adnott. ad Cast. biblia ed. 1738 sep. editis. 5) Loquitur de Alberto Brandenburgensi pridie Id. Sept ab Henrico Brunsvicensi iunior e devicto et profligato. Episcopos dicit Wirceburgensem, Bambergensem, Trevirensem, Moguntinum. 6) Perperam Fusslinus p. 60 hac epistola respondisse SuUerum putat ad eam quam infra N. 1996 leges.