8:19 19 DE SCANDALIS. 20 nihil nobis sit reliquum praeter extremam bonorum omnium inopiam. Nam illic stultitiae damnatur Universa nominum sapientia: iustitia et virtus rediguntur in nihilum. Hoc vero carnis superbiae adeo videtur intolerabile, ut prae indignitate frendant, quicunque nondum se ipsos abnegare didicerunt. Volunt enim homines semper retinere aliquid proprium: atque ut aliqua ex parte coacti cedant Deo, sibi tamen omnia semel eripi nullo modo sustinent. Initio sibi videntur sapientissimi, fiducia virtutis suae inflati sunt iustitiam suam admirantur. Postea a Deo moniti, partim etiam convicti experientia, sapientiam quidem suam vacillare, virtutem et iustitiam claudicare agnoscunt: sed ut se prorsus omni destitui sapientia et iustitia credant, nullo modo possunt adduci. Hoc autem quid aliud est quam veluti facta pactione cum Deo partiri? Evangelium autem lucem illam quam nos habere imaginamur, pronunciat esse meras tenebras: iustitiae vero nullam adeo guttam relinquit, ut foetidas coram Deo sordes esse pronunciet, quaecunque a nobis afferimus. Hic excandescunt mundi sapientes: hypocritae etiam insaniunt. Atque haec praecipua causa fuit cur circa regni Christi exordia tota philosophorum natio, quasi facta conspiratione, una cum politicis omnibus, ]) tam ardenter se evangelio opposuerit. Nolebant enim suam sibi sapientiam perire, quam et ipsi instar idoli adorabant, et cuius causa maximo in honore se haberi noverant. Atque utinam minus talium hominum offensione commoti fuissent prisci spag. 19] doctores! Nam dum illis mulcendis pharmaca adhibere student, dilutam ac degenerem2) theologiam nobis tradiderunt. Nunquam sponte ita loquuti essent Origenes, Tertullianus, Cyprianus, Basilius, Chrysostomus, et eius ordinis reliqui. 3) Sed dum temperamentum quaerunt placandis mundi sapientibus, vel declinandae eorum offensioni, terram coelo miscuerunt. Hominem prorsus exinanire odiosum erat, et communi iudicio adversum.4) Mitigationem excogitant, quae ad carnis sensum propius accedat: sed interea doctrinae sinceritas profanatur. Ergo nihil melius quam ulcus ipsum fortiter premi, quo fieri possit ex sanie ipsa iudicium. Nihil autem clarius, quam vesana superbia incitatos semper fuisse homines, ut evangelio obstreperent. Eadem causa Iudaeos incitabat ad belluinum furorem, quo percitos fuisse ipsos testes sunt evangelistae, praesertim Lucas et Paulus. Nam 1) avec leurs gouverneurs et gens d'estat. 2) froide et desguisee. 3) Add. s'ils eut & ent suyvi ce que Dieu leur avoit donne de iugement. 4) Ces bons personnages cerchent un moyen plus conforme au sens humain, c'est de conceder ie ne say quoy au franc arbitre et laisser quelque vertu naturelle aux hommes.