52:19 19 EPIST. PAULI AD PHILIPPENSES 20 profani homines abolitionem hominis vocant, quasi totus intereat. Paulus hic nos commonefacit, mortem esse solutionem animae a corpore. Et hoc melius continuo post exprimit, dicens quae post mortem fideles conditio maneat, ut scilicet cum Christo habitent Sumus etiam cum Christo in hac vita, quatenus regnum Dei intra nos est, et Christus in nobis habitat per fidem, seque nobis adfuturum pollicitus est usque ad finem mundi: sed praesentiam illam spe tantum percipimus. Ideo quoad sensum nostrum, dicimur nunc ab ipso peregrinari. Vide 2. Corinth. 5, 6. Valet hic locus ad refellendum eorum deliramentum, qui animas a corporibus divisas dormire somniant Nam Paulus aperte testatur, nos frui Christi praesentia quum dissolvimur. 25. Atque hoc confisus. Quidam, quia absurdum videbatur fateri apostolum frustratum esse sua exspectatione, existimant postea ex vinculis fuisse liberatum multasque orbis regiones perlustrasse : sed frustra id timent. Spes enim suas sancti ex Dei verbo moderari solent, ut non plus animis praesumant, quam Deus promisit. Ita ubi certum habent divinae voluntatis testimonium, illic certa quoque persuasione nituntur, quae nihil admittit dubitationis. Talis est de perpetua remissione peccatorum, de auxilio spiritus ad gratiam finalis (quam vocant) perseverantiae, de resurrectione carnis. Talis etiam fuit prophetarum de suis vaticiniis certitudo. In reliquis nihil nisi sub conditione sperant: ideoque eventus omnes subiiciunt Dei providentiae, cui permittunt acutius videre quam sibi. Manere significat hic aliquantisper: permanere, ad longum tempus. 26. Ut gloriatio vestra. Pro eo quod dicit iv e|AOt, ego transtuli de me: quia bis repetitur praepositio in diverso sensu. Nemo certe negabit quin fideliter expresserint mentem Pauli. Quod autem alii dicunt per Christum, non probo. Nam in Christo positum est pro secundum Christum, vel christiane: ut speciem gloriationis sanctam ostenderet. Alioqui enim in solo Deo iubemur gloriari. Ideo obiici Paulo a malevolis poterat, Qui licet Philippensibus de te gloriari? Hanc calumniam anticipat quum dicit, secundum Christum id facturos, gloriantes scilicet de Christi servo in Domini gloriam: idque ratione doctrinae magis quam hominis et adversus pseudoapostolos: qualiter David se cum hypocritis conferendo iactat suas iustitias. 27. Tantum digne evangelio Christi conversamini: nt sive veniens videam vos: sive absens audiam de vobis quod stetis in uno spiritu, una anima, concertantes fide evangelii, 28. nec ulla in re terreamini ab advenariis, quae illis est demonstratio exitii: vobis autem salutis, idque a Deo. 29. Quia vobis donatum est pro Christo non tantum ut in illum credatis, sed