5:19 DE CLEMENTIA epexegesin. Quod ad praesens, inquit, tanquam in manu datur, iucundius est. Rem ergo certam eleganter dicimus in manu positam, quasi manu comprehensam. Dicitur et in manibus, et ad manum, et prae manibus, et sub manu, et inter manus. Duo postrema rariora sunt, ideo exempla subiiciam. Seneca ad Lucilium: Consilium nasci sub die debet: hoc quoque tardum est: sub manu, ut aiunt, consilium nascatur. Et Tranquillus in Augusto: Quo celerius, et sub manu annunciari cognoscique posset quod in provincia quaque gereretur, invenes primo modicis intervallis per militares vias, dehinc vehicula disposuit. Vergilius Aeneidos XL: Caetera qua rerum iaceant perculsa ruina, Ante oculos, interque manus sunt omnia vestras. Dicit ergo Nero, in facili sibi esse locupletare quoslibet, et quoslibet etiam fortunis spoliare. Possumus etiam interpretari manum pro imperio aut arbitrio, qualiter illud a Tranquillo dictum in Nerone: Omnia se facienda fecisse, sed eventum in manu esse fortunae. Idem tamen erit sensus. Quid cuique mortalium fortuna] Hic manifestum fit principem nihil aliud esse quam fortunae organum: caius manu et ministerio sursum deorsum omnia versat. Fortunae nomen pro deo posuit, usitatum magis quam proprium. Nihil enim fortuitum iii* qui necessitati omnia subiiciunt. At verbo pronunciandi apposite usus est, quod statuere et decernere significat eum qui habet iurisdictionem. Et nostro responso laetitiae causas populi] Hoc referendum ad gentium legatos, internuncios et interpretes societatis coeundae cum populo romano. Fuit enim magnum illud imperium romanum, vere magnum latrocinium: cui stipendium pendebant populi bello subiugati: et qui foedus malebant percutere, magno redimebant ambitiosam illam societatem, non longe a servitute positam. Haec tot millia] Quod est apud Plautum in aliam sententiam, verissime de imperatore romano praedicari poterit: 1) Esse scilicet Iovem quendam terrenum, qui nutu suo orientem et occidentem tremefaceret. Nam ut ait Ovidius Fastorum IL: Hoc duce romanum est solis utrumque latus, et alibi: Romanae spatium e>t urbis et orbis idem. Observanda est dispositio. Primum sibi arrogavit ius in privatas omnium facultates, [pag. 8] deinde in civitates et populos; nunc descendit ad enumerationem specierum, quomodo suo responso laetitiae causas populi urbesque concipiant. Ad nutum meum stringentur] Ἐμφατικῶς posuit nutum, quum satis esset iussum dicere. Sed hoc 1) Edd. recentiores: poterat.