49:19 19 EPIST. PAULI AD ROMANOS 20 Deinde1) rudes minime aut esse arcendos ab hac schola, aut ipsos inani formidine debere refugere. Nam si illis debuit Paulus, ac optimae fidei debitor suisse credendus est, persolvit nimirum quod debebat. Quare hic reperient cuius fruendi capaces erunt. Habent et hic regulam omnes doctores quam sequantur, hoc est ut rudibus quoque et idiotis modeste se et comiter attemperent. Hinc fiet ut aequiore animo perferant plurimas ineptias, et innumera prope fastidia devorent, quibus alioqui possent succumbere. Sic tamen meminerint se stultis esse obstrictos, ut eorum stultitiam immodica indulgentia non foveant. 15. Ita quantum in me est. Concludit quod hactenus dixerat de suo desiderio. Quoniam officii sui esse videret, inter eos evangelium spargere ad fructum Domino colligendum : cupere se Dei vocationi satisfacere quatenus a Domino permitteretur. 16. Non enim pudet me evangelii Christi: quandoquidem potentia est Dei, in salutem omni credenti: Iudaeo primum, deinde Graeco. 17. Nam iustitia Dei in eo revelatur ex fide in fidem7 sicut scriptum est: Iustus ex fide sua vivet 16. Non me pudet Prolepsis est, qua ludibria impiorum se non morari praedicit. In qua tamen obiter transitum sibi facit ad commendandam evangelii dignitatem, ne contemptibile Romanis foret. Innuit quidem, ipsum coram mundo esse contemptibile, dum ait se non pudefieri. Atque ita iam eos praeparat ad ferendam crucis Christi contumeliam, ne minoris aestiment evangelium dum sannis et opprobriis impiorum obnoxium videbunt: sed ex adverso demonstrat quantum habeat excellentiae apud fideles. Primum si magnifieri debet a nobis Dei potentia, ea elucet in evangelio. Si bonitas digna est quae expetatur et ametur, evangelium est eius bonitatis instrumentum. Merito ergo et colendum et honorandum est, siquidem potentiae Dei debetur veneratio: quatenus vero saluti nostrae servit, amabile nobis esse oportet. Observa autem quantum verbi ministerio tribuat Paulus quum testatur Deum illic suam ad salvandum virtutem exserere. Non enim de arcana aliqua revelatione, sed vocali praedicatione hic loquitur. Unde sequitur, eos quasi data opera respuere Dei virtutem: et liberatricem eius manum procul a se repellere^ qui se a praedicationis auditu subducunt Verum quia non operatur in omnibus efficaciter, sed tantum ubi spiritus interior magister cordibus illucet: ideo subiicit omni credenti. Offertur quidem evangelium omnibus in salutem: sed non ubique apparet eius potentia. Quod autem impiis est odor mortis, id non tam ab eius natura *) Add. nec.