48:19 19 IN ACTA APOSTOLORUM 20 locum vacuum oportere impleri, quo numerus integer maneat. Eodem pertinet quod sequitur, eum ministerii partem sortitum esse. Inde enim sequitur, mutilum quodammodo fore corpus, si pars illa desit. Fuit quidem stupenda res, eum qui in tam excelsum honoris gradum evectus a Christo fuerat, praecipitari in tale exitium. Quae circumstantia atrocitatem sceleris auget: atque reliquos admonet j ut sibi caveant et metuant. Nec dubium quin valde tristis et acerba eius commemoratio fuerit inter discipulos. Sed nominatim exprimit Petrus functionis excellentiam, quo magis attenti sint ac solliciti ad quaerendum remedium. 18. Et hic quidem. Mihi verisimile est, narrationem hanc de Iudae exitu interpositam fuisse a Luca: ideoque parenthesi includere placuit, ut a Petri concione separetur. Quorsum enim attinebat, discipulis rem notam recenseri? Deinde absurdum fuisset, ita loqui apud eos: Agrum ex proditionis mercede emptum a Iudaeis sua lingua vocari Haceldema. Nam quod respondent quidam Petrum hoc dicere Galilaeis, qui distinctam a Iudaeis linguam habebant, frivolum est. Pronunciatio quidem erat aliquantum dissimilis: sed ita, ut se mutuo familiariter intelligerent: ut Parisienses et Rotomagi. Praeterea qui conveniret nomen Ierosolymae, ubi Petrus sermonem habebat? Quorsum inter Hebraeos vernaculae linguae graeca interpretatio? Ergo Lucas, ne lectoribus obscura essent Petri verba propter ignorantiam historiae, sententiam de morte Iudae in sua persona interposuit. Possedit agrum. Media est verbi significatio. Sed hic potius, meo iudicio, possidere significat, quam parare. Quia tamen parum refert utrumvis legas, in medio relinquo. Sic autem loquitur, non quod usum agri habuerit Iudas, vel quod agrum emerit ipse, qui emptus fuit eo iam mortuo. Sed Lucas dicere voluit, sepulturam cum perpetua ignominiae nota perfidiae et sceleris illi fuisse praemium. Neque enim tam Christum triginta denariis, quam suum apostolatum vendidit. Argento potitus non est: agrum duntaxat retinuit. Porro admirabili Dei providentia factum est, ut vulgare agri nomen publica infamia notaret sacerdotes, qui sanguinem innoxium a proditore emerant. Dicit Hebraeos sua lingua sic vocasse, quia natione Graecus erat. Et linguam hebraicam vocat, qualis post exilium babylonicum in usu erat Iudaeis, mixta scilicet ex syriaca et chaldaica. 20. Scriptum est in libro Psalm. Scandalum, quod alioqui paritura erat Iudae abdicatio, scripturae autoritate tollit. Videri tamen posset locus hic violenter detortus: primum, haec David non uni tantum homini, sed hostibus suis plurali numero imprecatur. Deinde quae de hostibus Davidis dicta sunt, videtur Petrus male ad Iudam trahere. Respondeo, sic