44:19 19 IN SOPHONIAM 20 piscium. Nominat hic tria loca Ierosolymae: deinde adiunget quartum. Sed quia non tenemus situm urbis, sufficiat nobis probabilis coniectura, quod scilicet designet regiones inter se oppositas: quasi diceret nullum angulum urbis fore quietum ubi Dominus bellum excitaverit. Statuamus igitur triangulum, et sit porta piscium ab una parte: sit autem secunda porta, vel schola ab altera parte: occupet tertium locum regio, quae vicina erat collibus. Nam quod nonnulli per colles intelligunt palatia, mihi non probatur, neque etiam quadrat contextui. Sed potius tenendum est quod iam breviter attigi, prophetam hic denuntiare cladem singulis urbis partibus, ita ut frustra sibi quaerant Iudaei refugia: quia ubi huc et illuc cursitaverint, deprehendent tamen omnia plena et clamore et ululatu. Vox ergo clamoris erit a porta piscium. Cur vocet portam piscium non possumus pro certo asserere, nisi quod probabilis est illa coniectura, vel piscinam aliquam fuisse vicinam, vel forum piscatorium fuisse prope illam portam. Quantum attinet ad vocem ri3t#ft, maior pars interpretum existimat notari locum ubi interpretabantur legem, et in eius studio sacerdotes se exercebant: et locum adducunt ex vigesimo secundo cap. 2. Regum (v. 14), ubi videtur, quoniam fit sacerdotum mentio, nomen hoc ita accipi. Sed quia hic de portis agitur, et saepe mt&'E vocant Hebraei quidquid ordine secundum est, sicuti in aedibus pars secunda vocatur rut^D, ita etiam in urbibus et aliis locis: hoc sensu nunc accipere licebit pro ea porta, quae dignitatis gradu et fama post primam excellebat. Sed quia ad rei summam parum interest, ego non laboro. Dicit tandem fore contritionem magnam in collibus. Non dubito quin loquatur de parte urbis, quae fere montibus contigua erat. Quidquid sit, prophetae consilium est complecti hic totam urbem, ut excutiat omnem confidentiam Iudaeis, et ostendat nullum illis fore effugium, ubi Dominus manum suam extulerit ad ulciscenda eorum scelera. Iam sequitur: l l . Ululate habitatores loci concavi: quia exterminatus est populus mercatorum, excisi sunt omnes onusti pecunia. Hic propheta alloquitur mercatores, qui erant in medio sinu urbis, et ideo putabant se longiores esse ab omni periculo et molestia. Quum ergo essent quasi in suis latebris absconditi, putabant sibi non instare tam propinquum discrimen: atque ita securitas magis eos excaecabat. Postquam de regis palatio, et de principibus, eorumque ministris loquutus est Sophonias, nunc sermonem tempestive convertit ad mercatores. Vocat autem habitatores ETDD- WDD significat cavare: unde etiam locum