38:19 19 PRAELECTIONES 20 bat sibi fore in promptu, si hostes propius urgerent. Sequitur, 18. Roborare meum (vel quum vellem roborare me) super dolorem: super me cor meum infirmum est. Yarie hanc vocem exponunt Interpretes TW^D. Quidam D accipiunt pro 3. Sed alii, quibus potius subscribo, putant esse notam nominis. Est quidem servilis litera. Nam vox haec descendit a radice ibi. Sed videtur praefigi haec litera, ut indicet esse nomen, sicut n in . fine est litera servilis. Significat ergo propheta se quaesisse robur super dolore: sed cor suum fuisse infirmum. Non dubium mihi est quin hoc quoque versu in medium proferat perversos populi affectus, quod scilicet vellent sua pertinacia a se depellere omnes poenas. Neque enim hoc potest accipi de ipso vel eius similibus. Nam scimus quam teneri sint Dei cultores ad eius iram. Ut enim praevalet Dei timor in ipsorum cordibus, ita etiam facile terrentur et expavescunt ad eius iudicium. Sed hypocritae et profani homines semper affectant obdurescere, quantum in se est. Ergo sese roborant adversus Deum, et putant se hoc modo fore victores. Quum ita contumaciter certent adversus Deum, propheta hic in medium proponit quanta fuerit in populo durities, Volui, inquit, roborare me super dolorem: atqui cor meum super me infirmum est, hoc est, frustra haec remedia tentantur: frustra hactenus conati estis vos roborare et quaesistis munitiones et propugnacula adversus Deum: nam praevalebit tandem moeror ipse, quia Dominus addet plagas plagis, ut necesse sit vobis tandem succumbere. Hoc significat quum dicit cor suum fuisse infirmum super se. Ego, inquit, oppressus fui dolore, quum tamen putarem mihi fore satis animi ad resistendum. Nam ita impii viriliter putant se agere, dum furiose resistunt Deo: sed tandem experiuntur ipso eventu frustra se quaerere tale robur: Nam cor nostrum infirmum erit super nos, inquit, et ipsa debilitas nos tandem opprimet atque obruet. 19. Ecce vox clamoris filiae populi mei e terra longinqua, An Iehovah non est in Sion? an rex eius non est in ea? Quare provocarunt me ad iram in suis sculptilibus? in vanitatibus alieni? Hoc versu propheta suscipit diversas personas, primum cladem denuntiat, quae tametsi iam erat propinqua, non tamen metuebatur a populo : deinde repraesentat populum ipsum, et refert quae dicturus erat. Tertio adiungit responsionem Dei nomine, quae compescat obstreperas illas voces populi. Quum dicit filiam populi sui clamare, referri hoc