36:19 19 IOANNIS CALvlNI IN ISAIAM PROPHETAM PRAEFATIO. De officio prophetarum permulta dici quidem et tractari solent : sed nullum mihi compendium l) magis probatur, quam si Prophetas ad legem referamus, unde doctrinam suam veluti rivos e fonte duxerunt. Eam enim velut regulam sibi proposuerunt 2), ut merito eius interpretes dici ac censeri possint: quibus nihil est ab ea separatum. Lex autem tria potissimum continet. Primum doctrinam vitae: deinde minas et promissiones: tertio foedus gratiae, quod in Christo fundatum omnes in se speciales promissiones complectitur. Nam quod ad caeremonias attinet, exercitia erant, quibus retinebatur populus in cultu Dei et pietate: ideoque prioris tabulae appendices erant3). Doctrinam igitur latius explicant prophetae: et quae duae tabulae paucis comprehendunt, plenius interpretantur: et quid potissimum requirat Dominus ostendunt. Minas vero et promissiones quas in genere Moses promulgaverat*), ipsi accommodant suo tempori, easque in specie designant. Postremo, quae obscurius apud Mosem de Christo et gratia eius habentur, declarant apertius, plenioraque gratuiti foederis et uberiora testimonia afferunt. Ut autem res ista5) melius pateat, altius paulo repetenda est: nempe a lege ipsa, quam Dominus ceu perpetuam regulam ecclesiae constituit, ut semper versaretur in manibus hominum, et quam6) posteritas omnis sequeretur. Quum7) videret Deus periculum esse ne rudi et indomito populo non sufficeret tradita a Mose doctrina: imo populum ipsum videret, nisi arctiore fraeno iniecto vix retineri posse: *) nulla mihi ratio. 2) om. et imitati sunt prophetae. 8) quae priore tabula continentur. 4) significaverat. 5) ipsa. 6) eamque. 7) Quum autem rudi et pervicaci populo non sufficeret ea doctrina, atque praevideret Dominus futurum ut nunquam nisi aliquo fraeno iniecto retineri posset, hoc etiam addidit ne ete.