31:19 19 20 dum, quod sibi pretiosissimum et suavissimi odoris esse pronunciat Deus, quomodo rite offerre oporteat, hic etiam ad amussim praescribitur. Nusquam magis luculenta tum singularis erga ecclesiam Dei beneficentiae, tum omnium eius operum praeconia leguntur, nusquam tot narrantur liberationes, vel tam splendide ornantur paternae erga nos ipsius providentiae et curae documenta: nusquam denique vel Dei laudandi plenior traditur ratio, vel ad praestandum hoc pietatis officium acrius stimulamur. Ad haec, quamvis praeceptis, quaecunque ad vitam sancte pie iusteque formandam valent, refertus sit liber, praecipue tamen nos ad crucis tolerantiam instituet : quae vera est obedientiae probatio, ubi propriis, affectibus valere iussis Deo nos subiicimus, patimurque eius arbitrio vitam nostmm ita gubernari, ut quae nobis acerbissimae sunt aerumnae, quia ab ipso proficiscuntur, dulcescant. Postremo non generalia solum recitantur bonitatis Dei encomia, quae doceant in ipso solo acquiescendum, ut certum in omni necessitate ab eo auxilium piae mentes exspectent: sed gratuita peccatorum remissio, quae sola et Deum nobis placat, et tranquillam cum eo pacem nobis acquirit, sic commendatur, ut nihil prorsus desit ad scientiam aeternae salutis. Caeterum, si labor a me in his commentariis sumptus lectoribus proderit, sciant mediocri certaminum (quibus me Dominus exercuit) experientia me non mediocriter fuisse adiutum, non modo ut accommodarem ad praesentem usum quidquid licuerat doctrinae colligere: sed ut ad consilium scriptoris cuiusque psalmorum intelligendum familiarior pateret via. Et quum inter eos praecipuus sit David, ut eius querimonias de intestinis ecclesiae malis plenius cognoscerem, mihi non parum profuit, eadem quae ipse deplorat aut similia perpessum esse a domesticis ecclesiae hostibus. Neque enim, quamvis ab eo longissime distem, imo ad multas quibus excelluit virtutes aegre len-