2:19 INSTITUTIO REL. CHRIST. 1559. studiis. Et hunc limitem transgressi sunt, quum otiosos ac doliares monachorum ventres in lustris ac fornicibus collocarunt, qui aliena substantia saginarentur. Pater erat qui dixit 1) horrendam esse abominationem, videre depictam vel Christi vel sancti ullius imaginem in Christianorum templis. Neque id hominis unius voce pronuntiatum est, sed ab ecclesiastico etiam concilio2) decretum, ne quod colitur in parietibus depingatur. Plurimum abest quin se intra hos fines contineant, quando non relinquunt angulum imaginibus vacuum. Alius pater3) consuluit ut officio humanitatis erga mortuos in sepultura defuncti sineremus eos quiescere. Hos limites perrumpunt quum perpetuam mortuorum sollicitudinem incutiunt. Ex patribus erat qui substantiam panis et vini testatur4) in eucharistia ita permanere et non desinere, sicut manet in Christo Domino substantia et natura hominis, iuncta divinae. Igitur modum praetereunt qui fingunt desinere substantiam panis et vini verbis Domini recitatis, ut in corpus ac sanguinem transsubstantietur. Patres erant5) qui uti universae ecclesiae unam duntaxat eucharistiam exhibebant, atque ut inde arcebant flagitiosos et sceleratos, ita gravissime damnabant omnes eos qui praesentes ei non communicarent. Hos fines quam procul submoverunt, quum non templa tantum, sed etiam privatas domos missis suis replent, ad eas spectandas quosvis admittunt, et eo quemque libentius, quo largius quisque numerat, quantumvis impuri sint et scelesti; ad fidem in Christum, et fidelem sacramentorum communionem invitant neminem: quin potius suum opus pro gratia et merito Christi venditant. Patres erant6) quorum unus ab usu sacrae Christi coenae in totum submovendos decrevit, qui alterius speciei participatione contenti ab altera abstinebant; alter fortiter pugnat, non denegandum populo christiano Domini sui sanguinem, 1) Epiphanii epist, ab Hieron, versa. 2) Concil, illiberit. c. 36. 3) Ambros, libr. de Abrah. 1. c. 9. 4) Gelasius papa in concil, roman. 5) Chrysost, in 1. c. Eph. Calixtus papa, de consecrat, dist. 2. 6) Gelasius canon, comper. de consecrat, dist. 2. Cyprian, epist. 2. libr. 1. de lapsis.