19:19 19 EPISTOLAE 3551.3552 20 A Monsr. Mons*. Despeville. S. Redditae sunt mihi literae tuae,*) mi pater, quibus ostendis te statum rerum nostrarum iam satis animo praevidisse. Quid remoram iniiciat aut quae impedimenti causa sit cur non ultra progrediamur, satis, ut arbitror, ex literis Berne nostri intelligis, ita ut pluribus ea me nunc perscribere necesse non sit. Ac profecto antequam Londino discederem in animum inducere non potui, tam confusis et tumultariis rationibus certi aliquid statui posse. Caecus tamen esse volui, ne consiliis humanis nimium tribuens occasionem ullam praetermitterem, mihique sapere, non aliis viderer. Spes vero mihi certissima fuit, quamvis res non omnino succederent ex animi sententia, fructum tamen ex his laboribus non levem exstiturum. Eludimur variis artibus, sed non ita astutis quin hactenus Dei beneficio nobis praecavere potuerimus. Nunc quum abrupturi sint colloquium adversarii, totis viribus conandum est ne re infecta discedatur. Qua in re nobis insigni Dei consilio, piorum hominum consilio et precibus opus erit. Qualis fuerit ecclesiae meae 2) status quum discessi, literis meis tibi aperte significavi. Post discessum meum permulti in Galliam se receperunt, non tantum gallicae nationis sed etiam teutonicae, quod dura illic adversus exteros edicta sanciantur. Hic mire solliciter a multis.3) Si me diutius abesse sinit ecclesiola mea, consilio tuo uti statui. Sin minus, peractis hisce negotiis illuc redeo, meque ibi concludo, donec reiiciar aut operam meam nostris inutilem esse videam. Interea ut me amantissimis et fidelissimis consiliis tuis iuvare pergas atque etiam precibus subleves maiorem in modum, etiam atque etiam rogo. Collegas omnes ac fratres mihi in Domino carissimos quam plurimum salvere cupio. Dominus te incolumem ecclesiae suae conservet, tuisque laboribus perpetuo benedicat. Qui hic collecti sunt fratres te amantissime salutant. Apud S. Gterm. 6. Octobr. 1561. Tui observantissimus N. Gallasius. 8551.1) deperditae. 2) Londinensis. B) Etiam a Calvino qui eum Genevam revocabat, et a JPictaviensibus. (JV. 3507. 3523.)