18:19 19 EPISTOLAE 3164.3167 20 accordes nostre requeste vous seres cause d'un avancement si grand qu'il nous est impossible de Pexprimer. Nostre Dieu vous vueille mettre au coeur ce qu'il void estre expedient pour l'augmentation de son regne et vous soit protecteur a iamais. A Paris ce 22. de febvrier 1560. Voz humbles serviteurs et freres De Flagvigny au nom de tous. 3165. HOTOMANUS CALVINO. Humor est Galliam fere totam pro evangelio exsurgere. Interea negotiationibus plus minus secretis ipse operam navat, (Ex autographo Cod. Gothani 405, fol. 134.) A Monseigneur Mr. Calvin. Hotomanus 8. D. Optime pater, vix credas quae hic de Gallia nostra narrentur.1) Italus qui duos pueros Geneva huc adduxerat etiam nos confirmabat. Aiebat enim se ex D. MarcMone et quodam JRuffino, concionatore ecclesiarum provincialium audisse, Aquitanos, Provinciales et alios complures idola deiecisse. Praeterea undique afferuntur nuncii de quadraginta hominum millibus qui in armis esse dicuntur. Id etiam Nicolaus quidam Morellus2) Lotharingus Challonio rediens confirmavit: addidit etiam 150 ballistulas tormentarias nostris vendidisse. Rumor civitatem omnem implevit. Crombachus8) et alii 3105. 3) Languet ad Mordis. (Epp. II. 32) d. d. 31. lan. 1560: In Gallia omnia sunt perturbatissima et scribitur esse impossibile ut res diu eo modo consistant. Cardinalis quidem dissipavit Parisiensem ecclesiam, sed ab eo tempore in aliis locis regni plures quam 60 institutae sunt nec possunt Genevenses tot ministros suppeditare quot ab ipsis petuntur, et iam multi se armis defendunt adv. regios ministros. Vascones nuper repulerunt commissarios missos a Burdegalensi parlamento ut in Lutheranos inquirerent. Idem factum est in provincia Narbonensi non procul a Massilia. (Hist eccl. I. 372. 375.) 2) N. 2923. 3) Guil. a Grumbach, feudatarius episcopi Herbipolitani, hunc (Melch. a Zabel) . 1558 trucidaverat in quadam sua praedatoria excursione deprehensum, tum cum suis mercenariis ad Gallos transierat, sequenti in Germaniam redierat, coram comitiis Augustanis causam suam acturus, nunc Heidelbergae commorabatur, et cum Hotomano, qui eo tempore ne-