16:19 19 EPISTOLAE 2384.2385 20 S. Literas tuas, mi suavissime plurimumque observande Marpachi, M. Iacobo Meyero traditas nondum accepi . . . . Interea vero quum praesentium lator D. Franciscus Lysmaninus Corcyraeus istae iter facturus esset, non potui facere quin eum commendarem tibi, quo familiariter is tuo colloquio frui, consilio auxilioque iuvari possit. Vocatus est in Poloniam a christianae religionis professoribus ut agat antistitem, qui iam ante in Antichristi regno gradum perquam sublimem tenuit. Et quanquam quum aetate et valetudine tum iniuria temporum impediri posset, vincit tamen pro ardente zelo omnia obstantia, et cuivis discrimini se mavult committere quam vocationi sanctae deesse. Recte ergo, mi Marpachi, facies si consueta caritatis viscera illi declares, ut tanto solidius confirmetur et tanto instet constantius quo magis fremunt inferorum portae. . . . Basileae 4. Februarii anno 155G. Tuus totus Sultzerus. 2385. POLLANUS CALVINO. Multa et varia tractat privata et publica negotia, Francfordiensia et Germanica. (Ex autographo Cod. Genev. 112, fol. 232.) Clarissimo theologo D. Io. Calvino magistro ac parenti in Christo colendissimo. Genevae. 8. P. Literis tuis quas ad me 22. Decemb. *) dedisti (accepi autem 18. Ianuar.) non mediocriter sum recreatus. Etsi enim de Dei mei cui hactenus servivi auxilio et favore nullus dubito, attamen haud leve illud ipsius nec vulgare beneficium agnosco, quum mihi non solum vestrum, D. a Lasco et tuum, dat consensum, sed etiam addit auxilium. Alioqui sane vereor ut tandem ferendis istis turbis2) par fuissem. Ecclesia per Dei gratiam habet viros plerosque, fere omnes, modestissimos, et pace fruereln dem Brief Bullinqers vetn 27. Jan. ist noch Jceine Erwahnung der Ankunft der Gens er Gesandten Moset und JBotelher. Unmittelbar darauf aber muss Galvins Brief vom 23, so wie die Gemndten selbst angekommen sein. 2385. I) deperditas. Exstat tantum ep, eodem fere tempore ad ecclesiam scripta N. 2363 quae in codice ad 26. Dec* refertur. 2) N. 2352. 2360.