15:19 IS EPISTOLAE 1903.1905 20 votii7) de coniugio se egisse : quum ipsa consentiat, fratrem obstare. Praevotio iustam facti sui rationem constare arbitror. Ne tamen longius volitent querimoniae, operae pretium facturus es, si utrumque ad te accersas. Nam si piae feminae et probatae non erit utile coniugium, efficies ne hunc vana spes longius frustretur : sin vero vel res non erit integra, vel expedire videbitur aliquid confici, plurimum imc quoque valebit tua autoritas. Vale, optime et integerrime frater. Saluta D. Bezam, Iacobum et reliquos fratres, domi uxorem et filiolas. Dominus vos omnes tueatur et vestros labores benedicat. Genevae 8. idus Februar. 1554. Ioannes Calvinus tuus. 1904. ZERKINTES CALVINO. Calvini libro contra Servetum edoctus huius placita detestari didicit: nihilominus in haereticos quosvis gladio animadverti multis de causis neque evangelio neque humanitati neque prudentiae consentaneum putat, (Ex autographo Cod. Genev. 114, fol. 106.) Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae praesuli vigilantissimo et doctissimo, amico et fratri in Christo Iesu colendissimo. Miratur B. Textor amicus incomparabilis, in his quas hic tabellarius mihi attulit literis, quod nesciam quae fuerit causa exurendi Genevae Serveti, quum ministri huius ecclesiae ea de re a vestro senatu consulti totam hanc causam evolverint. Quod ego quidem non ignoravi, sed neque exemplar habere disputationis Servetanae potui neque a quoquam referente audire quae essent hominis dogmata et scelera flammis coercenda, donec in tuum librum *) quem gratissimo dono misisti incidi eumque uvidissime sed obiter tamen in turba negotiorum evolvi, magno quidem animi dolore, quod viderem hominem cognitione aliqua evangelii imbutum tam 7) Nomen occurrit N. 1493 ete. 1685. Galiffius duas gentes huius nominis distinguit, alteram Genevensem, alteram advenam ex Galba. Qui hic nominatur ad hanc posteriorem pertinuisse videtur. 3904.1) qui ergo m. Ianuar io vel Februarii primis diebus prodiity et quidem latine, non gallice ut volunt Moshemius {anderw. Versuch, p. 237) et Treehselius (p. 264). Cf. Prolegg. nostra VI1L 33.