13:19 19 EPISTOLAE 1054.1056 20 humanitati ut gratum hominem decet, non vulgarem pretium statuo: maxime tamen quam hic erga filium Dei, cuius nomine tibi canis sum, perspicio observantiam et pietatem exosculor. Nec vero mihi dubium est, quin ad augendam et latius spargendam purae doctrinae lucem quae istic emersit, ad stabiliendum Christi regnum quod erigi coeptum est, ad ornandum ecclesiae statum, hic te affectus noctes diesque sollicitet. Audio enim quam fideliter et cordate in has partes incumbas. Imo satis luculenta sunt, vel tacentibus hominum linguis, quae quotidie edis huius rei specimina. Inprimis memorabile tuum in scholis curandis studium, ut quaedam pastorum seminaria in regno posteris relinquantur. Et recte prudenterque iudicas, etiamsi optime compositus sit ecclesiae status nisi subolescant pii riteque instituti .doctores, non fore diuturnum. Utinam omnes eadem perinde cura tangeret, quo foedae et indignae ecclesiarum vastitati 1055. HALLERI7S BULLINGERO. Sauciam esse in utramque partem Bernensem ecclesiam queritur, pacemque nonnisi dissimulando servari posse, maxime cum iis qui Calvinum detestantur. (Excerptum ex autographo Archiv. Turic. Plut. VI, Vol. 154, olim Sorin. B. Epp. Tom. 32. fol. 75. . Simler. Vol. 67. Sine inscriptione. Calvino literas tuas misi. l) Scripsit ille mihi prius. Rescripsi nunc ego cum tuis. A nostratibus pro nebulone (tam praecipitia sunt iudicia) prorsus habetur. Multa bie mihi propter aedificationem dissimulanda. Scio quidem quantum etiam declinare voluerit. Corrigendos tamen fratres ego satius esse duco constanti mansuetudine, quam temeraria et affectuosa' rabie condemnandos et reiiciendos. Hoc certum est, si scirent quidam vel ullam me ad illum scribere literam, vel ab ipso recipere ullam, statim et me in suspicionem nescio quam traherent. Haec tibi propterea scribo, colendissime pater, ut intelligas quam saucia in utramque partem haec sit ecclesia, et quam non parvos sustineam labores, 1055. 1) Quas Lutetiam transmittendas ei tradiderat, cf. N. 1052.