11:19 EPISTOLAE 209 - 210 209. VIRETUS BULLINGERO. Spe eum conveniendi frustratus saltem literarum commercium cum eo inire cupit. Status ecclesiae in universum minime laudandus. Rarus apparet evangelii fructus. Tia sunt desideria ministrorum, hominum studia vel impia vel saltem ignaviae dedita et disciplinam respucntia quae fere nulla est. (Ex autographo Archiv. iuric. Plut. VI. Vol. 166, fol. 226; olim Epp. T, XXIV. Exstat quoque ap. Simlerum Vol. 47.) Pietate et literis ornatissime) D. Henricho Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori vigilantissimo. Tiguri. S. gratia et pax. Gaudebam mihi superiore aestate occasionem'in Germaniam peregrinandi fuisse oblatam, sperans fore ut ad vos quoque, quo institueramus iter, tandem perveniremus, ac tua doctissimorumque virorum, quorum magnus est isthic apud vos proventus, praesentia et suavissimis colloquiis frui et oblectari contingeret. Sed nescio quo casu e medio cursu revocati hac spe nostra et desiderio frustrati sumus, quo fit ut in praesentia, postquam te coram videre et alloqui negatum est, cogar saltem utcunque literis sarcire quod tunc praestare non licuit. Scribo itaque, non quod mihi pollicear ullam te voluptatem ex tam ineptis scriptis percepturum, aut inde aliquid ad te rediturum utilitatis, sed quod ea spe ducar ut mihi persuadeam aliquid mea me importunitate abs te literarum extorsurum, quibus mihi recreetur animus, et quarum lectione doctior evadam, sicque afficiar ut redeam ad pietatis studia alacrior et ardentior Puderet procul dubio tem impudenter te, virum undequaque doctissimum, gravissimis ac maxime seriis studiis occupatum, interpellare et remorari meis nugis et ineptiis, nisi et ipsae alicuius essent momenti, et quaedam secum seria ducerent. Tua ergo fretus humanitate, quam mihi tot. encomiis D. Grynaeus communis amicus noster commendavit, ac cuius impulsu prius iam apud te aliquid audere coepi, accingar iis exponendis de quibus magnopere cupio tuam audire sententiam. Qualis sit rerum nostrarum conditio non putavi prolixius prosequendum, quum id abunde narraturus sit tabellarius, quem nihil latere arbitror, utpote qui non tantum mihi arctissima necessitudine coniunctus est, sed omnium etiam consiliorum et cogitationum conscius et particeps. Unum est quod iupriiiilb u cum optarim conferre: qua de re nonnihil attigi in meis ad D. Casparem Megandrum literis. Sumus plerique, et paene quotquot penitius introspiciunt expenduntque diligentius quam arduum hoc