10.2:19 19 EPISTOLAE 12.16 20 Dunensem3) praesidem literis deprehendes. Utcunque sit, tamen adventum tuum exopto, quo te Chemino arbitro circumventum causificari possis. Vale. Io. Copum*) Cleriacensem canonicum salutabis, cui postremo noster etiam Burdinaeus salutem impertit. Aureliae. Nonis Martiis. Fasciculum Bituriges perferendum dedi una cum meis ad Bros&aeum et Begium literis quos omnes tuo nomine salutavi. 12. CALVINUS HANGESTIO. Praefationem dedicatoriam commentariorum in libros Senecae de Clementia, Claudio Hangestio abbati D. Eligii Noviodunensis inscriptam legisti Tom. V. pag. 5 seqq. Incipit: Si qui sunt hodie . . . Diem natalem profitetur pridie nonas Apriles anni 1532. Becepit etiam Herminjardus in suum thesaurum IL elu, non tamen integram. 13. CALVINUS DANIELI. Exierunt commentarii in I. Senecae de Clementia, verum magno pecuniae dispendio. Quam ut recuperaret, aliquot professores Parisienses et Bituriges excitasse se dicit qui publice in scholis praelegerent. Danielem, ut ei pro virili in hac re adsit rogat, et si fecerit exemplaria mittenda curaturum se promittit. (Bibi. Bernensis Cod. MS. 450, fol. 117 verso, ex quo antiquissimo apographo fluxerunt quae exstant ibid. Cod. 141, N. 53, Archiv. Bernens. Epp. T. VII. p. 196. Bibi. Genev. Cod, 106, fol. 2 yerso et Cod. l l l , fol. 2. Ediderunt Sinner 1. 1. p. 238. Herminjard T. II. p. 417 et anglice Bonnet T. L p. 7.) Io. Calvinus Francisco Danieli.l) Tandem iacta est alea. Exierunt commentarii mei in libros Senecae de Clementia,2) sed meis 3) JDunum Regis (Dun-le-Roy) oppidum prope Bituriges. De viris quorum hic et infra nomina occurrunt certi nihil ad nos pervenit. Mathurinus de la Br osse aliquis postea pastor fuit in agro Neocomensi. 4) Cf. supra JV. 5 not. 2. 13. 1) Inscriptionem in autographo non adfuisse testatur Petrus Daniel cui debetur exemplar Bernense antiquissimum quod exstat. 2) Vide supra N. 10 not. 5.