1:19 [CO 1. 19] habere permittunt, dum alios et sibi et aliis magistros quam Christum praeficiunt. Patres omnes uno pectore execrati sunt, et uno ore detestati sanctum Dei verbum sophistarum argutiis contaminari, et dialecticorum rixis implicari. An isti iis limitibus se continent, dum nihil aliud in tota vita [p. 24] agunt, quam infinitis contentionibus et plus quam sophisticis iurgiis scripturae simplicitatem involvere et impedire, ut si nunc patres suscitentur, et huius modi iurgandi artem audiant (quam speculativam theologiam appellant) nihil minus credant, quam de Deo haberi disputationem? Verum quam late sese oratio nostra effunderet, si recensere vellem quam petulanter isti Patrum iugum (quorum observantes filii videri volunt) [OS 30] excutiant, menses profecto atque anni me deficerent. Et adeo perdita sunt, deplorataque impudentia, ut nos castigare ausint, quod terminos antiquos transgrediamur. Iam vero quod nos ad consuetudinem vocant, nihil efficiunt. Iniustissime enim nobiscum ageretur, si consuetudini cedendum esset. Equidem, si recta essent hominum iudicia, consuetudo a bonis petenda erat. Verum longe aliter saepiuscule agi contigit. Quod enim a multis fieri conspectum est, consuetudinis ius obtinuit. Atqui vix unquam tam bene habuerunt res humanae, [p. 25] ut pluribus placerent meliora. Ergo ex privatis multorum vitiis, publicus error plerumque factus est, vel potius communis vitiorum consensus, quem nunc boni isti viri pro lege esse volunt. Vident qui oculos habent, non unum mare malorum inundasse, multas sonticas pestes invasisse orbem, omnia in praeceps ruere, ut aut prorsus res humanae deplorandae sint, aut tantis malis iniicienda manus, vel potius vis afferenda. l) Et abigitur remedium non alia ratione, nisi quia iam pridem malis assuevimus. Sed locum sane habeat in hominum societate publicus error; in regno tamen Dei sola eius aeterna veritas audienda et spectanda est, cui nulla annorum serie, nulla consuetudine, nulla coniuratione praescribi potest. Sic quondam electos Dei docebat Iesaias (Cap. 8): ne 1) Decret. distinct. 8. c. fin. extr. de consuetud.