55:189 189 CAPUT XIII. 190 Ipse enim dixit Citat hic duo testimonia: prius sumptum putant ex Iosue capite 1. Ego vero magis arbitror sententiam hanc adductam esse ex communi scripturae doctrina. Ac si dixisset: passim Dominus se nobis nunquam defuturum pollicetur. Ex hac promissione infert quod habetur Psalmo 118, nobis suppetere timoris vincendi materiam, quum de auxilio Dei certi sumus. Hic vero morbum a radice ipsa evellit: sicuti necesse est, si volumus hominum animos eo vere purgatos esse. Fontem avaritiae certum est esse diffidentiam. Nam quisquis hoc animo infixum habebit, nunquam se a Domino relictum iri, non erit ultra modum sollicitus: quia pendebit ab illius providentia. Prudenter ergo apostolus, nos ab avaritiae morbo curare volens, ad Dei promissiones revocat : quibus testatur se nobis praesentem fore. Postea inde colligit, quamdiu talis nobis est adiutor, nullam esse timendi causam. Ita enim fiet ut nullae nos pravae cupiditates sollicitent, quia sola fides est quae pacare hominum mentes possit : quarum alioqui plus satis nota est inquietudo. 7. Memores estote praefectorum vestrorum qui loquuti sunt vobis sermonem Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. 8. Iesus Christus heri et hodie, idem etiam in saecula. 9. Doctrinis variis et peregrinis ne circumferamini. Bonum enim gratia cor confirmari, non cibis, qui nihil profuerunt iis qui in illis versati sunt. 7. Memores estote. Quae sequuntur, non tam ad mores quam ad doctrinam pertinent. Primo loco Iudaeis exemplum eorum proponit a quibus edocti fuerant: ac videtur peculiariter de iis loqui, qui doctrinam a se traditam proprio sanguine obsignaverant. Quiddam enim memorabile designat quum dicit, i n t u e n t e s exitum conversationis. Tametsi nihil impedit quominus generaliter hoc intelligamus de iis, qui in sana fide ad extremum usque per^titerant, et tam in morte quam tota vita, fidele sanae doctrinae testimonium reddiderant. Hoc autem non parum valet, quod suos illis doctores ad imitandum proponit. Nam qui nos in Christo genuerunt, quasi patrum loco esse nobis debent. Quum ergo eos vidissent partim inter saevas persequutiones, partim inter varia certamina, constantes et infractos, merito debebant plus moveri. 8. Iesus Christus heri. Haec unica est ratio qua in recta fide perstemus, si retinemus fundamentum, neque ab eo vel tantillum discedimus. Qui enim Christum non tenet, etiamsi coelum et terram compreheodat, nihil sapit nisi meram vanitatem. In Christo enim inclusi sunt omnes coelestis sapientiae thesauri. Proinde hic est insignis