50:189 189 CAPUT II. 190 omnes fere incolae Iudaei erant: Paulus Asiam, Graeciam et alias remotas partes circumibat: hac occasione peculiariter ordinatus est gentium apostolus. Imo quum Dominus initio eum segregari iuberet, voluit ut relicta Antiochia et Syria trans mare et in longinquas regiones abiret gentium causa. Ergo ordinarius eius apostolatus fuit in gentes, extraordinarius in Iudaeos. Contra, alii Iudaeos proprie sibi sumpserunt, sed hac conditione, ut gentibus, oblata occasione, ministerium ipsorum pateret. Sed hoc posterius quasi illis extraordinarium fuit. Caeterum si Petri apostolatus peculiariter ad Iudaeos spectabat : videant Romanenses quo iure successionem primatus ab illo ad se trahant. Nam si papa romanus ideo primatum sibi vendicat, quia est Petri successor : illum in Iudaeos exerceat oportet. Praecipuus gentium apostolus hic Paulus praedicatur: quem negant romanum fuisse episcopum. Itaque ut aliqua primatus sui possessione fruatur, ecclesias ex Iudaeis acquirat. Nam eum agnoscere apostolum nos decet, qui et spiritus sancti decreto, et totius collegii apostolici consensu, nobis est nuncupatus. Hoc iuris qui in Petrum transfert, is et divinam et humanam ordinationem confundit. Metonymia satis nota est in vocibus circumcisionis et p r a e p u t i i pro Iudaeis et gentibus, ideo praetereo. 8 . Qui efficax fuit. Partes sibi delatas iure ad se pertinuisse asserit: quia Dominus virtutem suam exseruerat in eius ministerio. Talis autem divinae efficaciae manifestatio ut iam saepius vidimus, quasi sigillum est ad obsignandam doctrinae certitudinem et sanciendum docendi munus. Porro dubium est an efficaciam Dei referat Paulus ad successum suae praedicationis, an vero ad gratias spiritus sancti, quae tunc dabantur credentibus. Ego non de nudo successu accipio, sed de spirituali energia, cuius alibi (1. Cor. 2,4) meminit. Summa est, non fuisse vanam pactionem, quam inter se habuerint apostoli, sed iudicium divinitus obsignatum. 9. Quumque cognovissent gratiam. Odiose superbum eorum fastidium traducit, quibus susque deque erat Dei gratia^ quae primarios apostolos in sui admirationem et reverentiam* traxerat. Minime enim ferenda erat eorum conniventia, si nescire se obtenderent quod initio perspexerant apostoli. Hic admonemur, dandum esse locum gratiae Dei, ubicunque conspicitur, nisi velimus cum spiritu ipso bellum gerere, qui dona sua otiosa esse non vult. Ergo gratia, quam Paulo et Barnabae datam cernebant apostoli, eos incitavit ad sanciendam ministerii societatem. Iacobus et Cephas. Iam superius dixi hunc fuisse Alphaei filium: neque enim frater Iohannis esse poterat, quem paulo ante occiderat Herodes.