5:189
PSYCHOPANNYCHIA.
hostes
domestici,
eorum
pacem
infestant)
exuerint:
tunc
vero
demum
acquiescunt,
et
apud
Deum
resident.
Sic
enim
loquitur
propheta
(Ies.
57,
1):
Iustus
perit,
et
non
est
qui
recogitet
in
corde
suo:
et
viri
misericordiae
colliguntur:
a
facie
enim
malitiae
collectus
est
iustus.
Veniat
pax:
requiescat
in
cubili
suo,
qui
ambulavit
in
directione
sua.
Annon
eos
ad
pacem
vocat,
quibus
pax
fuerat
domestica?
Sed
quia
illis
pax
fuerat
apud
Deum,
pugna
cum
mundo:
eos
ducit
in
altiorem
gradum
pacis,
ideo
Ezechiel
(1,
28)
et
Ioannes
(Apoc.
4,
3),
quum
vellent
describere
thronum
gloriae
Dei,
circumdant
eum
iride,
quam
scimus
esse
signum
foederis
inter
Deum
et
homines
(Gen.
9,
13).
Quod
alio
loco
clarius
idem
Ioannes
docuit:
Beati,
inquit
(Apoc.
14,
13),
mortui,
qui
in
Domino
moriuntur.
A
modo
iam
dicit
spiritus,
requiescant
1)
a
laboribus
suis,
etc.
Hic
igitur
ipse
est
sinus
Abrahae.
Ipse
enim
est
qui
promissam
sibi
in
suo
semine
benedictionem,
ita
prompto
animo
complexus
est,
ut
nihil
dubitaverit,
quin
verbum
Dei
virtus
esset
ac
veritas.
Et
quasi
iam
opere
Deus
implevisset
quod
promiserat,
semen
illud
benedictum,
non
minus
certa
fide
exspectavit,
quam
si
manibus
contrectasset,
ac
omnibus
animi
corporisque
sensibus
percepisset.
Itaque
testimonium
reddit
illi
Dominus
noster,
quod
viderit
diem
suum
et
gavisus
sit
(Ioann.
8,
56).
En
pax
Abrahae,
en
quies,
en
somnus:
modo
non
polluatur
foedo
istorum
dormitantium
ore
honestum
nomen.
Quid
enim
suavius
potest
habere
conscientia
in
quo
secure
acquiescat,
hac
pace:
quae
illi
coelestis
gratiae
thesauros
aperit,
quae
dulcedine
calicis
Domini
inebriat?
Quid,
o
dormitabundi,
quum
auditis
ebrietatem,
annon
vertiginem
capitis,
gravedinem,
crassum
carnalemque
somnum
vestrum
cogitatis?
Haec
enim
ebrietatem
sequuntur
incommoda.
Haec
vos
quidem,
pro
vestra
crassitie:
at
intelligunt
theodidacti,
eodem
dicendi
usu
somnum
vocari,
tranquillitatem
conscientiae,
quam
Dominus
suis
largitur
in
domo
pacis:
quo
[fol.
12]
ebrietas
affluentia
dicitur,
qua
Dominus
suos
satiat
in
domo
opulentiae.
Si
Abraham
pacem
hanc
possedit,
medius
adhuc
inter
hostium
incursus,
labores,
discrimina,
imo
ferens
secum
suam
carnem,
hostem
domesticum
quo
nihil
est
perniciosius:
quantam
putamus
eius
pacem,
ubi
extra
hostium
ictus,
telorumque
iactus
evolavit?
Miretur
nunc
aliquis,
cur
requiescere
in
sinu
Abrahae
dicantur
electi
Dei,
qui
ex
hac
vita
ad
Deum
suum
transierunt:
nempe,
quod
in
sede
pacis
recipiuntur
cum
Abraham
patre
fidelium,
ubi
Deo
fruuntur
ad
satietatem,
citra
fastidium.
Quamobrem,
non
abs
re
Augustinus
quodam
loco:2)
Quemadmodum,
inquit,
finem
beatorum
appellamus
vitam
aeternam,
ita
possumus
vocare
pa-
1)
ut
requiescant,
1552
seqq.
2)
De
civit.
Dei
lib.
XIX.
|