20:189 189 1563 NOVEMB. 190 simus D. Calvinus et sui symmystae, et D. Franciscus Pontanus 6) dictus Monsieur della Planche 7) quem8) rogo ut salutet D. Laurentium Normandium et dicat illi quod si ecclesiae Polonicae non persolvent illi meum debitum octoginta octo coronatorum, ut in generali synodo constitutum est, et ego vivens non habuero modum solvendi, tunc ex mea suppellectili mea uxor, et illi quibus commisero, quod iam in meo testamento feci, persolvent illi totum debitum. Deus novit me non esse in causa quod hactenus non sit illi satisfactum, quamvis ex illis libris centum floreni Polonici non sint mihi redditi. Malo relinquere nudos meos quam ut D. Normandius damnum patiatur. Ego quamdiu hic apud hunc principem mansurus sim ignoro: donec Pinczovia et Vilna literas accepero. Non scribo D. Calvino, nec scribam donec cognovero illum non esse persuasum a Stanislao Sarnitio et Iacobo Sylvio, quos ego semper paratus ostendere toti orbi esse impudentissimos calumniatores: nec ipsi poterunt tergiversari. Imo unus illorum, i. e. Iacobus Sylvius, in synodo publice fassus est se non intellexisse me, et agnovit suum errorem. Tandem reversus ad vomitum sparsit libellum famosum, similem (et turpiorem) priori libello a se subscripto, et alteri libello a Sarnicio relicto senioribus, (qui libelli sunt apud me) quum proficisceretur in Italiam. Rogo iterum atque iterum ut efficias quod D. Calvinus has legat* Mitte eas in manus D. Francisci Pontani, si est Genevae: si abest, in manus alicuius qui ostendat D. Calvino. Vale et saluta reverenter D. Bullingerum et D. Ochinum et reliquos fratres Tigurinos et Italos. Ex Regio monte 23. Novembris 1563.9) Tuus Franc. Lysmaninus. 6) Fr. du Pont Bonivardi viduam duxerat 7) Nomen dubium. 8) quem ] rogo: hic subsistit textus in Cod. 43 et continuatur in God. 25. 9) Quum ultima Lismanmi fata minus bene cognita sint haec epistola aliquatenus lacunam explere potent. Lubien. 168: Quum illud excitatum discordiae a Sarnicio incendium surgeret et latius indies serperet, Lismaninus studia redintegrandae concordiae resumere : quatuor illorum ecclesiae quarti saeculi doctorum, Ambrosii, Hieronymi, Augustini et Chrysostomi autoritatem, quasi partibus dissidentibus conciliandis commodum remedium, proponere: hinc centonem ex illis consuere {cf. Sand 35). Sed illud consilium et studium vanum fuit. . Sand I. I : Regiomonti, ubi apud ducem Borussiae degebat, Lismaninus in phrenesin lapsus (cui a iuventute obnoxius erat) in puteum decidit atque ita submersus est, c. annum ut colligo 1563. Budzinius c 26 hunc casum narrans dicit relatum sibi esse, uxorem eius, quae iam antea adulterio suspecta erat, huius interitus causam fuisse.