15:189 189 1554 IUL. 190 potius adiutor sit quam adversetur, et magistratui ostendat: quemadmodum episcopus non nisi plebis et ecclesiae consensu fieri debet, ita etiam nec deponi nec condemnari, quam nosti semper fuisse Buceri sententiam. Potes ita scribere ut nec acerbus sis et tamen territes.9) Vale. 13. Iulii.10) 1985. SULZERUS CALYINO. Deplorat Saxonum in restauranda controversia sacramentaria studium, et Castellionis et aliorum in arrodendo Calvino pervicaciam. Addit nova quaedam ex Germania. (Manu scripta non exstat. Habet Beza ed. Gen, p. 136, Laus. p. 293, Hanov. p. 327, Chouet p. 183, Amst. p. 84.) Quod de bello sacramentario apud Saxonas restaurato scribis cum dolore certe accipio: ut qui nihil nisi gravia offendicula ex intestinis eiusmodi eonflictibus oritura sperare possim. *) At enim iam ante plus satis aerumnarum erat in ecclesia, et regnans triumphansque adhuc Antichristus merito, nisi studio insensati esse velimus, ad mutuam in Domino opcvoiav excitare et permovere debeat. De Vastatione2) miror vehementer, si pergit nomen tuum ministeriumque arrodere, qui adeo se pacis earitatisque studiosum simulat. Monebitur autem gravius, quando ex nihilo esse non possunt quae significas, nimirum a viris fide dignis nunciata tibi. Et indicium quidem est capitis egregie cerebrosi perditique et deplorati in eo, quisquis est, qui epistolam nomine supposititio contra te ad senatum vestrum est architectatus.3) Neque enim gloriam inde sperare potest, quod te virum Dei celebriorem in certamen provocet, et ut apud Gellium habetur, inimicitias obscurus cum eminente suscipiat: neque magnum proventum ad atterendam existimationem tuam apud cordatos saltem exspectare, nomine suppresso, quando tale genus famosorum libellorum 9) N. 1998. 10) De anno ex argumento satis constat. 1985.1) Cf. proaime sequentem Frechtii. 2) M. Bellio, nisi forte ae ipsa Uia epistola dicit de qua in sequentibus. 3) De hac epistola supra saepius. Videtur Calvinus apud SuUerum de Castellione autore questus esse. Scriptores passim eandem cum libello contra praedestinationem edito confundunt, vel tale eius argumentum fuisse asserunt. Cf. Trechsel I. 210, Fussiin, Cast. p. 62. Mdhly p. 36.