9:188 visibile et mortale: alibi autem, vel nusquam, et tamen simul ubique occultum et gloria sua coelesti praeditum, latebat. Interea modum praesentiae alium definimus, quam somniant Magdeburgenses. Neque enim ut potiamur carne et sanguine Domini, utriusque descensum ad nos imaginari necesse est: quando ad coniunctionem sufficit arcana spiritus virtus. Duodecimum fundamentum misere vacillat. Haec eorum sunt verba: in altera parte huius coenae non variat verbis, sed iterum dilucide et distincte eadem repetit: Hic est sanguis meus. Vel hic saltem figurasset Christus paululum, si non res ipsas de quibus loquitur tradidisset. Rem longe maximam ordinat: ideo serio, non simulate [pag. 140] loquitur; aperte, non in parabolis. Nos vero neque simulationem affingimus filio Dei, qui libenter agnoscimus mysterium hoc impleri incomprehensibili spiritus virtute, neque fucum facimus ex parabolis: ut nobis tacentibus, facile appareat, putidos esse scurras, qui sic garriunt. Sed qua fronte negare audent varietatem sermonis esse in calice porrigendo? Lucas sane, et Paulus quasi ex ore Christi recitant: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Si paululo contenti essentl) Magdeburgenses, magis eos afficere debuerat tam clarum discrimen. Coenae mysterium quatuor testes e coelo missi eodem spiritu directore et magistro exponunt: duo calicem appellant sanguinem novi testamenti: reliqui testamentum in sanguine. Si sensu nihil differunt haec verba, cur non a litibus mox cessamus? Si diversum esse sensum volunt Magdeburgenses, iam in re ipsa, nedum in verbis erit varietas. Mirarer [pag. 141] tam obliviosos fuisse, nisi ubique supina eos securitas ad hanc licentiam impelleret. Caeterum, quum iisdem verbis idem prodiderint omnes evangelistae, hoc merito quasi confessum sumimus, non aliter dari in coena Christi corpus, quam fert novi testamenti ratio, nempe ut ipse caput nostrum sit, et nos eius membra. Ac ne longius spatiemur, non alia carnis et sanguinis communicatio in coena quaerenda est, quam quae a Christo describitur Ioannis VI. capite, a qua longe discrepat carnalis esus, quo se per somnium pascunt crassi isti doctores. Tertia decima obiectione nihil aliud quam se falsarios et improbos calumniatores produnt: quia non aliud corpus se dare Christus dicit, quam quod paulo post in cruce mactandum erat. Colligunt non esse spirituale corpus, hoc est, ecclesiam. Quasi vero mysticum in coena corpus sumamus pro ecclesia. Hoc certe, velint [pag. 142] nolint, nobis principium cum ipsis commune est: designari Christi 1) se contentoyent de raison.