55:188
de
scortatoribus
sumpturum,
praefatur
quae
sit
vera
effugiendae
huius
vindictae
ratio:
nempe
si
honeste
in
coniugio
vivamus.
Sit
ergo
unum
hoc
membrum,
scortationes
non
fore
impunitas,
quia
Deum
habeant
vindicem.
Et
certe
quum
societatem
viri
et
uxoris
a
se
institutam
Deus
benedixerit:
sequitur
quamlibet
ab
ea
diversam
ab
eo
damnari
et
maledici.
Quare
non
adulteris
tantum,
sed
scortatoribus
quibuslibet
poenam
denuntiat:
quia
utrique
a
sancto
Dei
instituto
discedunt,
imo
illud
violant
atque
evertunt,
promiscue
se
miscendo,
quum
una
sit
coniunctio
legitima,
quae
Dei
nomine
et
auspiciis
sancitur.
Sed
quoniam
sine
coniugii
remedio
promiscuae
ac
vagae
libidines
coerceri
nequeunt,
ideo
nobis
ipsum
commendat,
vocans
honorabile.
Quod
addit
de
thoro
impolluto,
libenter
huc
refero
ut
sciant
coniugati
non
quidvis
sibi
licere,
sed
usum
thori
legitimi
debere
esse
moderatum,
ne
quid
alienum
a
coniugii
pudore
et
castimonia
admittant.
Quqm
dicit,
in
omnibus:
intelligo
nullum
esse
ordinem
qui
a
coniugio
prohibeatur.
Nam
quod
Deus
generi
humano
in
universum
concessit,
omnes
sine
exceptione
decet.
Omnes
intelligo,
qui
coniugio
apti
sunt,
eoque
opus
habent.
Hoc
autem
disertis
verbis
exprimi
oportuit,
ut
superstitioni
occurreret,
cuius
tunc
iam
forte
semina
occulte
iaciebat
Satan,
coniugium
rem
profanam
esse,
aut
certe
a
christiana
perfectione
procul
remotam.
Nam
spiritus
illi
impostores,
de
quibus
vaticinatus
erat
Paulus,
mox
exstiterunt,
prohibentes
coniugium.
Ergo
ne
quis
stulte
imaginaretur,
coniugium
vulgo
duntaxat
hominum
permitti,
qui
autem
in
ecclesia
excellunt,
debere
eo
abstinere:
omnem
exceptionem
tollit
apostolus:
neque
tantum
docet
per
indulgentiam
concedi
(sicuti
cavillatur
Hieronymus),
sed
honore
dignum
esse
asserit.
Hac
tam
praecisa
denuntiatione
non
fuisse
territos
qui
matrimonii
prohibitionem
invexerunt
mundo,
plusquam
mirum
est:
nisi
quod
fraenum
ita
Satanae
laxari
oportuit
ad
puniendam
eorum
ingratitudinem
qui
Deum
audire
abnuerant.
5.
Mores
sine
avaritia.
Dum
avaritiam
vult
corrigere,
recte
et
prudenter
simul
iubet
nos
praesentibus
esse
contentos.
Hic
enim
verus
est
pecuniae
contemptus,
vel
saltem
magnanimitas
in
recto
et
moderato
illius
usu,
dum
eo
contenti
sumus
quod
Dominus
dedit,
sive
illud
multum
sit,
sive
exiguum.
Nam
hoc
certe
raro
contingit,
ut
avaro
quidquam
sufficiat.
Quin
potius
quibus
non
satis
est
mediocritas,
etiamsi
maximis
opibus
abundent,
semper
plus
appetunt.
Haec
est
doctrina,
quam
se
Paulus
didicisse
praedicat:
nempe
quod
noverat
abundare
et
penuriam
pati.
Ergo
qui
suae
cupiditati
modum
imposuit,
ut
aequo
animo
acquiescat
in
sua
sorte,
is
pecuniae
amorem
ex
suo
animo
expulit.
|