52:188 mos esse illorum profectus: quo turpior est nostra segnities, dum vix pedem unum longo tempore promovemus. 3. Quemadmodum dignum est His verbis ostendit Paulus, nos ad gratias Deo agendas obstringi, non modo quum nobis benefacit, sed etiam quum eius erga fratres nostros beneficia reputamus. Ubicunque enim relucet Dei bonitas, laude ipsam prosequi decet. Deinde sic cara nobis esse debet fratrum salus, ut quidquid illis datum est, debeamus inter bona nostra censere. Quin etiam si reputamus qualis et quam sancta sit corporis Christi unitas, vigebit haec mutua inter nos communicatio, ut uniuscuiusque membri bona in lucro totius ecclesiae deputemus. Ergo in laudandis Dei beneficiis semper respicienda est ecclesiae universitas. 4. Ut nos ipsi de vobis. Non potuit ampliorem illis laudem tribuere, quam quum dicit se aliis ecclesiis ipsos proponere in exemplar: id enim sibi volunt haec verba: Gloriamur in vobis apud alias ecclesias. Neque enim ambitiose Thessalonicensium fidem iactabat Paulus: sed quatenus eorum praedicatio stimulus esse poterat ad imitationis studium. Caeterum non dicit se gloriari de fide ipsorum et caritate, sed de patientia et fide: unde sequitur, patientiam fructum esse ac testimonium fidei. Ideo sic resolvi debent haec verba: Gloriamur de patientia, quae ex fide provenit, et eam testatur in vobis excellere: alioqui non congrueret contextus. Et certe nihil est quod nos sustineat in tribulationibus, quam fides. Quod inde satis patet, quia, simulac Dei promissiones nos fugiunt, toti collabimur. Ergo quo quisque magis in fide profecerit, eo ad ferenda fortiter omnia erit patientia instructior. Quemadmodum rursus mollities et impatientia in adversis infidelitatem nostram arguit: praesertim vero ubi sustinendae sunt pro Evangelio persequutiones, illic se profert vis fidei. 5. Ostensionem iusti iudicii Dei. Aliorum expositiones omitto: hunc puto genuinum esse sensum, quod iniuriae et persequutiones^ quas innocentes et pii ab improbis et sceleratis sustinent, quasi in speculo demonstrent Deum fore aliquando mundi iudicem. Ac omnino haec sententia antistrophos est profanae opinioni, quam concipere solemus quo-