50:188 fidem suam, de qua suborti erant sinistri rumores, exposuit: illi vero suo assensu probarunt. 7. Imo contra. Protinus illi dederunt dext r a s societatis. Ergo testimonium reddiderunt eius doctrinae: idque citra exceptionem, quia nihil attulerunt contra, ut in rebus controversis fieri solet: et commune sibi cum eo evangelium professi sunt} adeoque ipsum collegae honore et gradu dignati. Deinde conditio huius societatis fuit, quod provincias inter se partiebantur. Ergo erant aequales : nihil in Paulo subiectionis. Dare dlfcctras societatis hic significat habere pactam societatem. Quum vidissent mihi concreditum. Negat apostolos in hoc sibi gratificatos esse, ut eorum nutu vel concessione factus sit apostolus: sed honorem apostolatus sibi fuisse ab illis concessum dicit, ne tollerent quod Deus dederat. Semper hoc urget, se apostolum Dei dono et ordinatione fuisse creatum: sed hic adiungit se agnitum fuisse talem ab ipsis apostolis: inde sequebatur, tentare istos nebulones quod ausi non fuerant apostoli, ne Dei electioni repugnarent. Atque hic incipit sibi vendicare quod habebat proprium ac peculiare prae aliis: nempe apostolatum praeputii. In hoc enim differebant a reliquis Paulus et Barnabas, quod apostoli erant destinati gentibus. Id oraculo Dei fuerat factum: quod ratum esse apostoli non modo passi sunt, sed etiam voluerunt: quia impium erat non parere. Videmus ergo qualiter secundum oraculum inter se officia distribuerint: nempe ut Paulus et Barnabas gentium essent apostoli: alii autem Iudaeorum. Sed videtur hoc Christi mandato adversari: quo iubentur duodecim ire in mundum universum. Respondeo, hoc non restringi ad singulas eorum personas, sed finem officii describi generaliter: nempe quod publicari debeat salus cunctis gentibus per evangelii doctrinam. Constat enim apostolos nunquam peragrabse orbem terrarum. Imo neminem ex duodecim credibile est unquam in Europam transiisse: nam quod de Petro asserunt, nescio an fabulosum sit: sane perquam incertum est. Si quis excipiat, tamen singulorum ministerium gentibus perinde commune esse ac Iudaeis: fateor, prout occasio tulerit. Concedo, inquam, unumquemque apostolum munus habuisse propagandi evangelii tam inter gentes quam Iudaeos: neque vero ita inter se partiti sunt, ut limites haberent interpositos, quos transsilire fas non esset: quemadmodum terminari solent regna, principatus, et praefecturae. Nam videmus ut Paulus, quocunque appulerat, solenne habuerit, primo suam operam et ministerium Iudaeis offerre. Quemadmodum illi inter gentes licuit, Iudaeis se exhibere apostolum et doctorem: ita aliis liberum fuit quoscunque possent ex gentibus ad Christum adducere. Quo iure usus est Petrus erga Cornelium et alios. Sed quia in ea regione erant reliqui apostoli, cuius