15:188 1984, STURMIUS CALVINO. Autor est ei ut Commentarium in Genesin principibus Saxonibus Ioannis Friderici filiis nuncupes- Befert quo in statu sint res Garnerii et hortatur ut Marbachium adeat ea de causa. (Ex autographo Cod. Goth. 404, fol. 804.) Doctissimo optimo sanctissimo viro D. Ioan. Calvino. 8. P. Non putavi hunc qui tuas attulit reversurum ad te, id quod nunc mihi significavit : itaque cogor scribere subito et breviter. In Augusto1) ista sunt incommoda, ignavia,, morbus comitialis, apoplexia, vita ut videtur brevissima. Eius filiolus, si mortuus non sit, tamen etiam est comitialis, ita ut videatur discessurus sine liberis. 2) Deinde in hac aula nullum scio qui tibi sit patrocinaturus propter suam illam sententiam quam nosti. Et ut haec non sint, videreris sequi fortunam hominis, non patrocinium veritatis quaerere calumniatoribus.8) In Ioannis Friderici filiis contraria sunt omnia: fortuna imminuta, gratia plurimorum, patris constantia, certa successio, meo quidem iudicio brevi futura. 4) Postremo Franciscum Burcardum,5) veterem amicum tuum et meum et bonorum omnium, concionatores etiam multos suorum principum studiosos et cupidos, id quod non est in aula altera. Habes quid sentiam. Nomina filiorum habes in Oalendario Pauli Eberi.6) Haec etiam Martyris sententia est cum quo sum loquutus. Ioannes Garnerius1) misere exagitatur a quinque nebulonibus. Non potest obtinere a magistratu ut ecclesiae audiatur testimonium. Nostri osmvouotpfoTai adolescentuli, arrogantuli, superbuli nitidulo* obiiciunt. Velim abs te D. Marpachium, pavonem indicum,8) epistola aliqua territari, ut ipse 1984. 1) Saxoniae elector e, de cuius probabili praemaiura morte hic minime vera praesagiebat. Mortuus demum est a- 1586 anno aet. 61. 2) Ex uxore Anna Christiani lll. Baniae regis filia praeter tres filias suscepit 15 filios quorum unus tantum patri fuit superstes Christianus. 3) Patet Calvinum eum consuluisse de Commentario in Genesin uni aut alteri principum Saxonum dedicando. 4) Vide supra not 2 et infra N. 1991. 5) Vide ibid. not 4. 6) olim famulus Melanchthonis, nunc pr of. hebr. et con* donator Vitebergensist edidit Calendarium historicum. 7) iam anno superiore inceperant istae turbae. Cf. Diarium Marbachii ad 3. Oct. 1553. 8) Vides quo animo Sturmius Marbachium iam tum^ neque immerito, prosequutus sit, nec mir-aberis haec dissidia indies magis alterum ab altero alienasse usque dum venerabilis ille senex a Lutheranis post longam et acrem luctam re* motus fuerit