1:188
[CO
1.
188]
verum
est:
incertum
scindi
studia
in
contraria
vulgus,
1)
satius
mihi
videtur
eo
eligendi
munere,
vel
magistratum,
vel
senatum,
vel
seniores
aliquot
defungi,
advocatis
semper,
ut
dixi,
nonnullis
episcopis,
quorum
fidem
et
probitatem
spectatam
habeant.
Sed
haec
melius
prospicere,
pro
re
et
tempore
possunt
principes,
aut
liberae
civitates,
quibus
pietas
cordi
est.
Certe
rectam
ordinationem
penitus
corruperunt
cornuti
praesules,
suis
iuribus
collationum,
praesentationum,
repraesentationum,
patronatuum
et
aliis
id
genus
tyrannicis
dominiis.
Verum
ita,
inquiunt,
exigebat
temporum
corruptio, [p.
385]
[OS
215]
ut
quoniam
apud
plebem
et
magistratus
plus
valebant
odia
et
studia
in
assumendis
episcopis,
quam
rectum
sanumque
iudicium,
eius
rei
arbitrium
paucis
primoribus
episcopis
deferretur.
Fuerit
sane
hoc
extremi
mali
in
rebus
deploratis
remedium.
Verum
ubi
medicina
morbo
ipso
nocentior
apparuit,
cur
non
et
novo
huic
malo
succurritur?
Sed
canones
exactissime
cavent,
ne
sua
potestate
in
ecclesiae
perniciem
abutantur
episcopi.
Quanquam,
si
verum
fatemur,
canones
ipsi
potius
faces
sunt
in
universum
orbis
excidium
accensae,
quam
ad
retinendam
bonae
disciplinae
moderationem
cautiones.
Hoc
tamen
omitto.
Quid
tamen
mihi
canones
iactantur,
qui
suis
autoribus,
quoties
libet,
mera
sunt
ludibria?
An
vero
dubitamus,
quin
sanctissimis
legibus
olim
plebs
se
adstringi
intelligeret,
cum
videret
sibi
regulam
e
verbo
Dei
propositam,
dum
ad
episcopum
eligendum
conveniret?
Siquidem
illi
una
vox
Dei
merito
pluris
esse
debebat,
quam
infinitae
canunculorum
myriades.
Sed
nihilominus
pessimo
affectu
corrupta,
nullam
habebat
legis
aut
aequitatis
rationem.
Sic
hodie
etsi
optimae
scriptae
sunt
leges,
manent
tamen
in
chartis
sepultae;
interim
publicis
moribus
receptum
est,
ut
soli
fere
tonsores,
coci,
muliones,
spurii
atque
eius
faecis
homines,
ecclesiarum
pastores
creentur;
parum
dico,
ut [p.
386]
episcopatus
lenociniorum
et
adulteriorum
sint
praemia.
Nam
cum
venatoribus
et
aucupibus
dantur,
praeclare
res
cecidisse
existimanda
est.
Tanta
indignitas
importune
canonibus
defenditur.
Habebat,
inquam,
olim
optimum
canonem
populus,
cui
verbum
Dei
praescribebat:
oportere
episcopum
esse
irreprehensibilem,
doctorem,
non
pugnacem,
non
avarum
etc.
(1
Tim.
3.
Tit.
1).
Cur
ergo
provincia
eligendi
ministri,
a
populo
ad
istos
praesules
translata
est?
Quia
inter
tumultus
et
factiones
populi,
verbum
Dei
non
exaudiebatur.
Et
cur
hodie
ab
episcopis
non
transferatur,
qui
non
modo
leges
omnes
violant,
sed
abiecto
pudore,
libidinose,
avare,
ambitiose,
humana
divinis
commiscent
et
confundunt?
An
hoc
vel
auditu
tolerabile
est,
1)
Virg.
Aen.
2,
39.
|