55:187 187 EPIST. AD HEBRAEOS. 188 officium prope coli inter homines desiit4): quia illa vetus hospitalitas, quae historiis celebratur, nobis ignota est: et cauponae hodie sunt pro hospitiis. Caeterum non tantum loquitur de iure hospitii quod tunc inter divites erat usitatum, sed potius iubet excipi miseros atque egentes, ut tunc multi domo profugi erant propter Christi nomen. Atque ut hoc officii genus magis commendet, addit, receptos aliquando fuisse angelos hospitio ab iis qui putabant se homines recipere. Non dubito quin de Abraham et Loth hoc sit intelligendum. Nam quum ex quotidiano more hospitalitatem colerent, inscii et nihil tale cogitantes in angelos inciderunt: ita non vulgariter ornata fuit illorum domus. Et certe Deus probavit, hospitalitatem sibi in primis cordi esse, quum tale praemium Abrahae et Loth rependit. Si quis obiiciat, rarum illud fuisse: responsio in promptu est, non angelos tantum recipi, sed Christum ipsum, quum pauperes in eius nomine recipimus. In vocibus graecis elegans est allusio, quae latine exprimi non potest 3. Memores vinctorum. Nihil est quod nos serio misericordiae sensu magis afficiat, quam si eorum qui affliguntur personam in nos transferamus. Ideo dicit perinde cogitandum de vinctis ac si essemus eorum loco. Quod postea in altero membro sequitur, tanquam ipsi quoque s i t i s in corpore, varie exponunt. Quidam generaliter, hoc modo: vos quoque iisdem estis malis obnoxii, ut fert communis humanae naturae conditio. Alii autem sic restringunt: ac si in corpore eorum essetis. Mihi neutrum placet: refero enim ad ecclesiae corpus, ut sit sensus, quandoquidem estis eiusdem corporis membra, communiter vos affici decet alios aliorum malis, ne quid inter TOS sit separatum. 4. Honorabile coniugum. Nonnulli exhortationem esse putant ad coniuges, ut pudice et qua decet honestate matrimonium inter se colant : ut vir cum uxore temperanter et caste habitet, nec thorum maritalem indignis lasciviis profanent. Ita subaudiendum esset hortandi verbum, sit coniugium honorabile. Quam qu am indicativus etiam modus non male congrueret: dum enim audimus honorabile esse coniugium, simul in mentem venire debet, honorifice et reverenter in eo versandum esse. Alii per concessionem dictum accipiunt, hoc modo: quamvis honorabile sit coniugium, non tamen scortari fas est. Quem sensum vident omnes frigidum esse. Ego vero2) potius sentio, apostolum hic coniugium scortationi, tanquam remedium morbo, opponere : et contextus clare ostendit hanc fuisse eius mentem. Nam priusquam Dominum minetur poenas *) Porro. 2) atqui.