15:187 187 EPISTOLAE i 983.1986 188 praeiudiciis proponeret, vosque in doctrinae vestrae confessione pro fratribus agnoscere vellet donec Dominus meliora daret. Agnoscendum est procul dubio Dei beneficium, si quando nobis hospitia procuret: sed interim est cavendum etiam ne Satanae artibus Dei beneficia obtendamus. Transformat se subinde insidiatrix illa vipera in lucis angelum et veluti verae religionis fautor quaedam largitur quae magnam multarum bene gerendarum rerum spem facere videntur, quo nos inescare primum fucorum suorum lenocinio sub spe, deinde vero incautos ad praecipitium pertrahere facilius possit. Hic igitur nos id potissimum nobis semper sequendum esse putamus, quod debiti inprimis officiique nostri erga Deum eiusque ecclesiam ex verbo ipsius esse scimus. Successum vero omnem rerum omnium Domino Deo nostro bonitate ac potentia illius certo confisi permittimus, certi illum esse et fidelem ut nos iuxta promissiones suas non deserat, et prudentem ut omnia ad adorandi sui nominis gloriam et nostram salutem dirigere ac moderari sciat, denique et potentem qui nobis adempto uno loco alium rursus reddere nosque ab omnibus omnium ubique hominum impetitionibus pro bona sua in nos propter Christum Dominum voluntate liberare facile possit. Estque haec iam nostra sententia quam vobis ad vestram postulationem voluimus communicare. Deus optimus maximus vestra consilia vestrosquo conatus omnes gubernet, et addat vobis suam gratiam, ut maiores progressus indies in illustranda propagandaque vera religione et vero ipsius cultu facere possitis. Interim vero vos oramus etiam ut nostri dissipatam mque hic nobiscum ecclesiarum in vestris sanctis precibus meminisse velitis. Mittimus vobis exemplaria aliquot nostrae Confessionis de re sacramentaria, nunc primum hic editae2) ad reprimendas aemulorum quorundam nostrorum calumnias, quam vobis quoque usui istic fore putamus, vosque in Domino omnes recte valere optamus. Aemdae 6. Iulii, quo die anno superiore patronus atque altor nostrae in Anglia ecclesiae Eduardus, vere sanctae memoriae rex Angliae, propter gentis suae ingratitudinem e vivis excessit regnumque suum, de se illi divinitus donato ingratum, regno coelesti commutavit. Anno 1554.3) Ioannes a Lasco, m. pr. Petrus du Yal minister ecclesiae peregrinorum gallicae linguae. Ioannes TJtenhovius. 2) Librum Lasci de Christi communione edidit Kuyper in Opp. Lasci L 235 seqq. 3) Egregie hanc ep. illustrat Fr. Riverius in sua Historia de Wesaliensis eccl. dissipatione in Frankf. Eelhandl. L 278.