9:186 [pag. 133] notari res absentes. Hoc si negant Magdeburgenses, discant a pueris prima elementa: imo repetant memoria quod a nutricibus didicerunt, si modo educati sunt humano lacte. Hoc si generaliter verum est, cur uno tantum in loco vim et naturam amittent vel mutabunt omnes linguae? Neque tamen negamus sub panis symbolo nos ad carnis Christi participationem vocari. Tantum ostendo, quam pudenda sit ista futilitas, dum pronomen Hoc omnino ad corpus referri volunt. Neque enim panis respectu aliud significat, quam quod plenior loquutio in altera parte coenae continet: Hic calix. Quid enim aliud sibi vult Hic calix, quam Hoc? Sicut ergo calicis nomen calicem qui porrigitur, significat, ita pronomen Hoc, de pane qui in manum offertur praedicari obscurum non est: nisi forte duas grammaticas nobis in eadem Christi eoei a fabricent. [pag. 134] Nona ratio est, Christum verbo substantivo usum esse. Quousque eadem? Nam sicuti rusticus ille hospes ex eodem porco multa fercula confecit, quum vellet facete inopiam suam tegere: ita isti, quum in una tantum ratione insistant, ex variis coloribus acervum suum congerunt. Porro si verbi substantivi haec ratio est ac proprietas, quare etiam in aliis omnibus Christi sententiis non valebit? Certe in parabolis omnibus verbo quoque substantivo usus est. Si parabolas ab hac demonstratione separandas esse excipiant: Christus tamen ubique loquitur. Dictum illud: Ego sum vitis vera, vos estis palmites, pater meus agricola est (Ioann. 15, 1. 5): non minus ex ore Christi prodiit, quam hoc de quo tam praecise contendunt. Quid si etiam illud Ioannis contra urgeam : Nondum erat spiritus sanctus, quia nondum glorificatus erat [pag. 135] Christus (Ioann. 7, 39)? Verbum substantivum illic ponitur, quod tantundem negando atque affirmando valere debet. An ergo prima origo essentiae spiritus sancti in resurrectione Christi fuit? De manifestatione spiritus dicent verba fieri: desinant ergo verbum substantivum alio nobis sensu obtrudere, quasi nullam interpretationem admittat. Dicunt Christum, qui Λόγος erat Dei aeternus, potuisse aliter si vellet loqui: Hoc figurat, symbolisat, umbrisat corpus meum. Quasi scurriliter ineptiendo favorem captare sufficiat, excogitant monstra verborum : ad nos gravandos absque pudore profundunt quod ingenuis et cordatis lectoribus pudorem incutiat. Quin voluerit Christus clarissime loqui non infitior. Crassissimum sermonem cur ei Magdeburgenses extorqueant non video, nisi ut sub hac umbra lateat quamlibet crassum [pag. 136] eorum delirium. Iam ut se Christus ad captum nostrum in his verbis attemperet: nego tamen in sacramentali loquendi modo tantum esse periculi. Queruntur, sibi perniciose dari errandi causam, nisi det Christus suum corpus. Respondeo : Quamvis det Christus