55:186 nisi cum humilitate et modestia coniunctum. Ita damnat tam praeposteram carnis fiduciam, quam desidiam, quae inde gigni solet. 28. Deus enim noster ignis. Quemadmodum blande nuper Dei gratiam proposuit : ita severitatem denuntiat: ac videtur hanc sententiam mutuatus ex Deuter, capite 4. Ita videmus Deum nihil omittere, quo nos ad se trahat: quia a dulcedine quidem incipit, quo libentius sequamur: quod si alliciendo parum proficit, terret. Et sane expedit, nunquam a Deo nobis promitti gratiam, quin minae admisceantur. Nam (ut nimium ad indulgendum nobis proclives sumus) nisi hi stimuli admoverentur, frigeret apud nos mitior doctrina. Ergo Dominus, ut timentibus se propitius est ac misericors in mille generationes: ita zelotes est ac iustus vindex in tertiam et quartam generationem, ubi contemnitur. CAPUT XIII. 1. Fraterna caritas maneat. 2. Hospitalitatis ne sitis immemores: per hanc enim quosdam latuit quum recepissent angelos. 3. Memores estote vinctorum^ tanquam una vincti: eorum qui affliguntur, tanquam ipsi quoque sitis in corpore, 4. Honorabile in omnibus coniugium et thorus impollutus: scortatores autem et adulteros iudicabit Deus. 5. Sint mores sine avaritia. Contenti sitis iis quae adsunt: ipse enim dixit, non te desero neque te derelinquo: 6. ut fidentes dicamus. Dominus mihi adiutor, neque timebo quid faciat mihi homo. 1. Fraterna caritas. De amore fraterno forte ideo praecipit, quia obscura ex fastu Iudaeorum simultas ecclesias scindere poterat. Quamquam in genere haec praeceptio valde est necessaria, quia nihil facilius diffluit quam caritas : dum sibi quisque plus aequo addictus, aliis minus tribuit. Deinde quotidie interveniunt multae offensae quae nos separent. Fraternam appellat, non tantum ut singulari et intimo amoris affectu debere nos mutuo esse coniunctos doceat: sed etiam ut meminerimus, non aliter nos Christianos esse posse quam si fratres simus. Nam de amore loquitur quem inter se colere debent domestici fidei: quemadmodum Dominus communi adoptionis vinculo arctius eos simul devinxit. Itaque utilis in prima ecclesia fuit loquendi consuetudo, quod se Christiani fratres vocitabant: nunc una cum re nomen ipsum fere obsolevit, nisi quod usum eius ab aliis relictum monachi ad se rapuerunt, suis interea discordiis et intestinis factionibus testantes se ex patre diabolo omnes esse natos. 2. Hospitalitatis, ete. Hoc quoque humanitatis