52:186 patientiam. Secundo, vanam et fabulosam opinionem, quae de propinquo Christi adventu sparsa invaluerat, hoc argumento refellit, quia prius oporteat fieri discessionem in ecclesia, et bonam orbis partem perfide a Deo deficere: imo Antichristum regnare in templo Dei. Tertio capite, postquam se precibus eorum commendavit, et breviter animavit ad constantiam, severe corrigi iubet eos qui otiose ex alieno vivunt. Quod si non obtemperent monitionibus, excommunicandos esse docet.