50:186 6. Ab iis qui videbantur. Nondum contentus est Paulus, nisi etiam sciant Galatae, nihil eum didicisse a Petro et apostolis. Hinc superbiae sanctum virum accusant Porphyrius et Iulianus, quia tantum sibi arroget, ut nihil ab aliis discere sustineat: quia doctorem se nullo magistro vel adiutore factum iactet : quia tantopere laboret ne quo videatur inferior. Verum quisquis reputabit quam necessaria fuerit haec iactantia, sanctam et summa laude dignam fuisse agnoscet. Nam si hoc dedisset adversariis, sub apostolis se profecisse, duabus eos armasset calumniis. Siquidem protinus dixissent: Tandem aliquid profecisti ut corrigeres quod ante peccaveras, et pedem a temerario progressu reserree. Ita primo suspecta fuisset tota superioris temporis doctrina et diruta aedificatio. Deinde in posterum quoque minus habuisset autoritatis: quia habitus fuisset pro vulgari discipulo. Videmus ergo ut non tam sua causa, quam asserendae doctrinae necessitate in hanc sanctam gloriationem efferatur. Hic non est certamen ambitionis, quia nequaquam de personis agitur : sed non vult Paulus ullius hominis magnitudine obscurari suum apostolatum, cui adiuncta erat doctrinae autoritas. Quod si ad canes illos compescendos non sufficit, eorum tamen latratum abunde refutat. Quales aliquando fuerint. Haec seorsum legenda sunt. Nam ut scirent adversarii ipsum non morari hominum existimationem, parenthesin istam interposuit. Caeterum varie exponunt hunc locum. Ambrosius putat obiter perstringi eorum stultitiam qui Paulo obiiciebant apostolos ad eum deprimendum. Ac si diceret: Quasi vero mihi non liceat excipere, pauperculos fuisse idiotas, qui nihil tenerent praeter artem piscandi : me vero sub Gamaliele magistro liberaliter a puero fuisse eruditum. Sed id totum omitto: quia scio apud Deum nihili esse personas. Chrysostomus et Hieronymus durius accipiunt: quasi oblique minetur etiam primis apostolis, in hunc sensum : qualescunque sint, non effugient Dei iudicium, si declinent ab officio: non liberabit eos vel officii dignitas, vel hominum existimatio. Mihi haec expositio simplicior videtur et magis consentanea menti Paulinae, ut concedat primos quidem ordine temporis fuisse: sed id sibi obesse neget quominus gradum nunc suum pariter teneat. Non dicit sibi nihil esse curae quales sint in praesentia, sed de praeterito tempore loquitur, quo iam erant apostoli, ipse alienus a Christi fide. In summa, non vult ex tempore praeterito aestimationem fieri: nec proverbium illud valere in hac causa, ut qui tempore prior est, potior sit iure. Personam hominis. Praeter expositiones, quas iam adduxi, haec quoque tertia habet aliquid coloris, quod in mundi politia locum habent personae: