52:185 185 ARGUMENTUM. Hanc epistolam Roma esse missam, ut vulgo habent Graeci codices, mihi non est probabile : nam de suis vinculis aliquid attigisset, sicuti in aliis solet. Deinde circa initium tertii capitis sibi instare periculum significat ab hominibus importunis: unde coniici potest, quum Hierosolymam tenderet, ex itinere scripsisse. Et iam olim Athenis fuisse scriptam, passim receptum fuit apud Latinos. Haec autem scribendi causa fuit: ne se neglectos putarent Thessalonicenses, quod alio festinans Paulus ad eos non venisset. Primo capite hortatur eos ad