51:185 185 CAPUT III. 186 hortari: verum simul a Domino petere suis laboribus proventum, ne sint infructuosi. Quamquam non debet hoc dare ignaviae causam, quum audiunt, nihil se profecturos sua industria et labore, nisi quoad Dominus benedixerit: sed inutile fore quidquid studii et diligentiae impenderint. Quin potius strenue laborare debent serendo et rigando: modo interim a Domino petant incrementum et exspectent. Hoc modo refellitur Pelagianorum et papistarum calumnia, dum arguunt, supervacuam fore omnem doctrinam, si sola spiritus sancti gratia mentes illuminet, si corda formet in obedientiam. Nam ideo illuminamur et renovamur a spiritu sancto, ut apud nos valeat doctrina sitque efficax: ne caecis proferatur lumen, ne surdis veritas canatur. Ergo solus ita Dominus agit in nobis, ut instrumentis tamen suis agat. Ideo pastorum officium est gnaviter docere : populi rursum, sedulo attendere ad doctrin am. Sed utrosque oportet, ne inanibus exercitiis se fatigent, ad Dominum confugere. Quum dicit f l e c t e r e genua, a signo rem denotat. Non quod oratio semper requirat genuflexionem: sed quoniam hoc reverentiae signum communiter adhibeatur, praesertim ubi non perfunctoria est, sed seria oratio. 15. Ex quo omnis cognatio. Relativum ex quo tam in patrem quam in filium potest competere. Non placet quod Erasmus ad patrem nominatim restringit. Neque enim tollenda erat libertas lectoribus. Imo altera expositio longe est probabilior. Nam alludit apostolus ad eam cognationem quae Iudaeis erat inter se, ob communem patrem Abraham qui erat initium generis. Ex adverso autem, dum tollere vult discrimen inter Iudaeos et gentes, dicit, non homines solum universos in unam familiam unumque genus per Christum redactos esse: sed angelis etiam factos esse contribules. Si quis de ipso Deo interpretatur, non ita conveniet : si quidem in promptu esset exceptio, Deum olim praeteritis gentibus, Iudaeos sibi in populum peculiarem adoptasse. Sed quum ad Christum venitur, tunc fit quod Paulus docet. Coeunt enim et coalescunt omnes in unam domum, ut sub uno Deo patre sint invicem fratres. Intelligamus ergo, Christi auspiciis cognationem inter Iudaeos et gentes sacratam esse: quia nos reconcilians patri, unum simul omnes fecerit. Non est ergo amplius quod glorientur Iudaei, aut progenie Abrahae, aut hac vel illa tribu, quo despiciant reliquos tanquam profanos, sibi honorem sancti populi vendicent. Una enim est cognatio aestimanda, tam in coelo quam super terram, tam inter angelos quam homines: nempe si ad Christi corpus pertinemus. Nam extra ipsum nihil quam dissipatio reperietur: ipse autem solus vinculum est nostrae colligationis. 16. Tit det vobis. Optat Paulus roborari Ephe-