50:185 185 CAPUT II. 186 5. Quibus ne ad horam quidem. Haec constantia sigillum fuit paulinae doctrinae. Nam quum ei instarent falsi fratres, qui nihil aliud cupiebant quam ipsum criminari, et ipse intrepide staret, in posterum omnem dubitationem tollebat. Neque enim insimulari iam potest, quod apostolos fefellerit. Negat igitur se vel ad momentum illis cessisse per subiectionem : hoc est, in modum subiectionis : ita ut esset opus illud quasi documentum oppressae libertatis: alioqui mansuetudine et tolerantia semper ad vitae usque finem omnibus cedere paratus fuit Ut veritas evangelii. Non erat periculum ne libertate sua Paulus spoliaretur, etiam aliis se subiiciendo: sed aliis nocuisset exemplum. Prudenter ergo consideravit quid expediret. Ita videmus et quatenus vitanda sint scandala, et quid semper in rebus mediis sit spectandum, nempe aedificatio. Summa est, nos fratrum esse servos: sed in hunc finem, ut simul omnes serviamus Domino, et conscientiis salva maneat sua libertas. Nam quia volebant falsi fratres in servitutem adigere pios, non fuit illis mos gerendus. Veritas evangelii accipienda pro genuina eius puritate: vel quod idem est, pro pura et integra eius doctrina. Neque enim penitus evangelium abolebant pseudoapostoli, sed adulterabant suis commentis: ita ut iam fictum esse inciperet et larvatum. Quale semper est ubi vel paululum a Christi simplicitate deflectimus. Qua igitur fronte verum se evangelium habere iactabunt papistae? quod non tantum multis figmentis est corruptum: sed multis impiis dogmatibus plus quam adulteratum? Meminerimus ergo non satis esse tenere nomen evangelii et qualemcunque summam, nisi solida etiam puritas maneat illibata. Ubi sunt, qui fucatis moderationibus conciliare nos papistis volunt? quasi fas sit ex religionis doctrina, sicuti ex pecunia vel praediis, aliquid decidere. Videmus quantum ab hoc genere transactionis abhorruerit Paulus, qui negat verum esse evangelium, nisi purum. 6. Ab iis autem, qui videbantur aliquid esse (quales aliquando fuerint, nihil mea refert: personam hominis Deus non accipit) . nam mihi qui videbantur esse in pretio nihil contulerunt: 7. imo contra, quum vidissent mihi concreditum fuisse evangelium praeputii, quemadmodum Petro circumcisionis 8. (nam qui efficax fuit in Petro ad apostolatum circumcisionis, efficax fuit et in me erga gentes)^ 9. quumque cognovissent gratiam mihi datam Iacobus et Cephas et Iohannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi ac Barnabae societatis, ut nos inter gentes, ipsi vero in circumcisionem apostolatu fungeremur: 10. tantum ut pauperum memores essemus. In quo et diligens fui, ut hoc ipsum facerem.